Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1603. Már CZIUS 25. 291' 'títionis 50 denarios superaddent ; ubi tarnen *) pauperiores subditos ditiores sublevent. Haecque contributio exigatur tani -ex magnatum et nobilium omnium, etiam eorum, quorum bona nunc TJngariae restituta sunt, quam etiam ecclesiasticarum personarum omnium ac Suae etiam Maiestatis secularibus et spiritualibus l)onis, nullis exceptis. Ac buic subsidio accedat quoque taxa earum personarum omnium, de quibus in prae­tacti anni proxime elapsi constitutionibus mentio fit, eo plane modo et ordine exigenda, sicut id ibidem significatum est. Cuius quidem subsidii medietas exigetur ad proximum festum sacri pentbecostes, altera autem ad festum beati Ja­cobi apostoli per particularem cuiuslibet comitatus percepto­rem, qui ipsam exactam pecuniam tribus generalibus perce­ptoribus assignabunt, quorum unus pro ultradanubianis par­tibus dominus Ladislaus Joó nominatur, alter pro cisdanu­bianis dominus Baltbasar Bossány, tertius autem pro supe­riore Ungaria dominus Georgius Kékedy decernuntur. H. vero illam [pecuniam] in milites noviter pro campo conducen­dos erogabunt ac diligenter cavebunt, ne illa in ullos alios usus, quam tantum ad solutionem campestris militis conver­tatur ; iustam de eo in proximis regui comitiis rationem stati­bus reddituri. Quorum quidem generalium perceptorum sala­rium erit in Universum ut anno proxime elapso, exceptis equi­tibus ; ideo quod iustae eis expensae, quas facturi sunt, post­modum in dandis rationibus admittentur. Particulares autem perceptores in comitatibus erunt ipsimet vicecomites, aut vice­-comitibus, id oneris assumere nolentibus, quos ipsimet comi­tatus elegerint, cum eo salario, quod dicatoribus dari consue­tum est. Habeant quoque iudices nobilium suum solitum salarium. Statutum praeterea est hoc loco per Status et Ordines regni ut a dominis perceptoribus generalibus et particularibus anni proxime elapsi nunc statini ratio accipiatur percepti et erogati. Qui si quas restantias apud se habuerint, ad manus perceptonim praesentis anni tradant, qui eas ad conductionem militis praesentis anni convertant. Exactores vero rationum ') Himmelreich javítása : ita tamen ut pauperiores . . .stb. 19*

Next

/
Oldalképek
Tartalom