Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1603. MÁRCZIUS 25. 267' ptoribus assignabunt; quorum unus pro ultra-danubianis par­tibus dominus Ladislaus .Toó nominatur; alter pro cis-danu­bianis dominus Balthasar Bossánv. tertius autem pro supe­riore Hungaria dominus Georgius Kékedy decernuntur. Hi vero illám in milites noviter pro campo conducendos eroga­bunt ac diligenter cavebunt, ne illa in ullos alios usus quam tantum ad solutionem campestris militis convertatur, iustam de ea in proximis regni comitiis rationem statibus reddituri. Quorum quidem generalium perceptorum salarium erit in Uni­versum ut anno proxime elapso, exceptis equitibus, ideo quod decentes eis expensae, quas facturi sunt, postmodum in dan­dis rationibus admitti debebunt. Particulares autem perce­ptores in comitatibus erunt ipsimet vicecomites aut vicecomi­tibus id oneris assumere nolentibus, quos ipsimet comitatus elegerint, cum eo salario, quod dicatoribus dari consvetum est. Habeant quoque iudices nobilium suum solitum salarium. x) Statutum praeterea est hoc loco per Status et Ordines regni, ut a dominis perceptoribus generalibus et particularibus anni proxime elapsi nunc statim ratio accipiatur percepti et erogati. Qui si quas restantias apud se habuerint, eas ad con­ductionem militis praesentis anni 8) convertant, Exactores vero rationum ultra danubiani erunt reverendissimus dominus Bosnensis episcopus cum domiuo Emerico Megyeri, eis Danu­bium reverendissimus dominus episcopus Vaciensis cum do­mino Thoma Wiszkelethy, pro superiore Ungaria reverendis­simus dominus Quinqueecclesiensis episcopus cum domino Gre­gorio Tirnaviensi. Praeterea praemissos milites campestres in his infe­rioribus regni partibus domini supremi regni capitanei un­gari. in superiore autem Ungaria, siquidem illic hoc tempore partes eas medio tantum unius lustrarum magistri Sua Maie­stas gubernat, magnificus dominus Valentinus Homonnay conducet. Qui has copias quotiescunque Suae Maiestati vei eius generali visum fuerit, ad lustrandum statuent, De turbatoribus autem aut detentoribus huiusmodi sub­sidii renovatur articulus sextus anni proxime praecedentis. J) E mondatot más kéz szúrta be. 2) Más kéz közbeszúrása : et alias regni necessitates.

Next

/
Oldalképek
Tartalom