Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

:474 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Sane Ser a s Sua omnino sibi persuasum habet eos lioc laudabili exemplo aliorum maximé suorum antecessorum sibi in huiusiüodi necessitate non defuturos, sed ut fortes et ani­mosos decet fortunam banc suam usque Deus Opt. Max. de aliis mediis prospexerit, patienter et moderate esse laturos, quod et milites in Hungaria adhuc existentes brevi in con­íinia et alia destinata loca deducantur, damnaque et expensae cuilibet de illorum emerito stipendio condigna aestimatione praehabita exolventur, de flagitiosis vero ex parte jam suppli­cium sumptum, et sumi adhuc debere clementissime demanda­tum sit, a modo etiam Sua M ta s eas rationes prae manibus habeat, quibus et hoc regnum sibi apprime charum et sui re­giminis primum ab omnibus militum iniuriis et molestiis libe­rum et immune reddat. Quod privatorum quaerelas attinet, sunt eae de more consueto ad consilia competentia pro informatione transmissa quibus habitis Sua Sertas curabit ut partibus secundum id quod unicuique competit iustitia administretur et satisfactio subsequatur. Interim vero Status et Ordines quam paterne iterum bortatur, velint rebus sic se habentibus, non obstanti­bus huiusmodi difficultatibus ad propositionem Sac. Caes. íte­giaeque Mattis se quam primum accingere, eam tractandam assummere, seque et suos ab ulterioribus expensis liberare, reque ipsa demonstrare se privatis suis commodis et in­commodis quibus Sua M ta s alio et meliori modo consulet, pub­lica solum praeposuisse, cum et tempus ad banc Diaetam con­stitutum magna ex parte elabatur et propter hostis ingruen­tem necessitatem diutius vel hic haerendum aut expectandum non sit, quia omnia quantocitius in expeditionem bellicam dirigantur. Quibus denique omnem suam gratiam et beneti­centiam benigne et clementer offert. A tergo : Responsum S. Bertis ad gravamina statuum et ordinum Regni Hungáriáé exhib. per Secr. Schroettl D. Locumtenenti 26. Mártii anno 1604. Fiedler J. udv. tanácsos úr gyűjteményéből; egykorú hivat, másolata a bécsi áll. ltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom