Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
88 A POZSONYI ORSZÁGGYT'LÉS. Quam exactionem subsidii si quis Dominorum Praelatoriim, Magnatumque et Nobilium, aut aliorum quorumlibet, interturbare quopiam modo, aut ipsum subsidium retinere non veretur; convincatur in poena dupli, quam exequatur supremus Regni Capitaneus, ubi Vicecomes vel Comes insufíiciens fuerit, quae poena exacta, detur ad manus Perceptorum generali um, qui eam ad belli usus publicos convertant. Quantum Turcis subiecti coloni sic etiam Sclavoniae Regnum solvere, quove subsidium illud converti debeat et de ratione illius reddenda. Árticulus VII. De colonis Turcis subiectis, idem constituitur quod praecedentibus annis est de illis sancitum, ut nimirum dimidietatem subsidii solvant. Sclavonia quoque solvet iuxta eorum consvetudinem dimidietatem subsidii et convertent eam ad proprios eius Regni usus ac necessitates et reddant rationem. De illis, qui anno non expleto servitia deserunt, de militum Salario, deque iis, qui maioris stipendii causa, ad exteros se conferunt, et similibus, priorum annorum Constitutiones coníirmatae. Árticulus YIII. De iis qui non expleto anno servitia deserunt; Item de Salario militum, deque iis, qui maioris stipendii gratia ad exteros eunt, confirmantur per omnia praecedentium annorum constitutiones, singulariter de iis, qui se ad exterorum servitia conduci patiuntur, confirmatur árticulus Yigesimus secundus Anni nonagesimi sexti. Et suplicatur suae Maiestati, dignetur Dom. Germanis Capitaneis committere, ne Hungaros conducant, et secus facientes serio puniat. Pariunt enim defectum in numero militum Hungarorum, propter maius stipendium, se ad eorum servitia conferendo. Status et Ordines Regni Personalis Insurrectionis inutilitate declarata supra oblatos loco illius Quinquaginta denarios, de singulis viginti Domibus rectificatis, unum equitem levis armaturae, ad unum mensem, sic quoque de singulis Viginti domibus Curiarum Nobilitarium, inquilinos habentium, singulum similiter equitem, Maiestati suae Caes. demisse offerunt. Árticulus IX. Caeterum, quod personalis Statuum insurrectio non