Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
60 A POZSONYI ORSZÁGGYT'LÉS. ad requisitionem Stis vei generalis belli ducis de singulis tribus portis uiium peditem bombarda et arrnis bene instructum mittere et in castris per mensem intertenere, nec quicquam liac in parte difficultatis movere velint, cum omnino verendum videatur, si status atque ordines ad praestandum hoc obsequium permoveri 11011 possint, alios etiam maiestatis suae subditos, ad eorundem exemplum sese composituros, et similiter id oneris 11011 sine gravissimo totius Christianitatis periculo detrectaturos adeoque liostes etiam se subodorata, (sic) plurimum inde sinistrae suspicionis conceptúros esse. Benigne autem asseritur S. S. ut milites illos in inferioribus regni partibus, supremi capitanei Hungari conducant et ad lustrationem statuant, in superiori vero Hungaria ad subeundum hoc muneris aliquis ex Hungaris per C. et B. M m eligatur. Duorum etiam florenorum oblationi (salva tarnen ante omnia insurrectione, ut supra dictum est, iam reservata) per dominos terrestres et colonos atcjue inquilinos, praecedente rectificatione pro eorundem milituiu solutione pendendorum, S. S. benigne acquiescit. Ita tarnen, cum constet regnuni aliquibus quidem in locis propter iusolentias militares non levem imminutionem passum esse, aliis vero in locis, quia bellicis calarnitatibus hactenus immunes fuerunt non parum incrementi accepisse, ut in rectificatione instituenda 11011 decrementi solum, sed incrementi etiani conveniens ratio habeatur, ac si illa duorum tíorenornm contributio ad sustentanda per Septem menses sex millia peditum et equitum per regnicolas conducendorum non sufficerent, regni status atque ordines defectuni illum, facta subsidii auctione, supplere teneantur, quo integro semjjer dictus campestris exercitus numero interteneri possit. Non refragatur S. S. ut huic oneri ferendo omnes sint obnoxii, articulo septimo anni 1599. et aliis sequentibus deiiotati, utque auxilia comitatuum Biliar, Zolnok mediocris, Maramaros, et Krazna Waradinum conferantur, nec quisquam a solutione praemissi subsidii quocunque praetextu exemptus esse debeat. Milites quoque suprascripti per Mtis S a e magistros lustrationum, quotiescunque visum fuerit, lu-