Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1602. MÁRCZIUS 23. 55 Praeterea quia oppidum de S. Georgio et Bozin inter liberas civitates non sunt, neque pro nobilibus habentur, ideo exemplo vacantium praelaturarum pro iisdem oppidanis in posterunt S. M. Caes. atque R. in litibus occurrentibus respondere dignabitur. Insuper quantum in diligenti confiniorum conservatione atque dispositione situm sit, novit optirne S. C. et R. M.; quam vero non modo in superioribus regni partibus sed etiam in bis aliis propinquioribus ditionibus Suae M ti s male illis provisum sit, id etiam non latét suam M m; potissimum autem Canisianis partibus tempestive prospicere apprime esset neeessarium; miles ad Rabam hactenus intertentus totum illud quod ultra illum fluvium est, devastavit ac in nihilum redigit. Spatium vero quod intra illum fluvium et Canisam est non contemnendum sed amplum latumque est, in quo minora quoque castella adiacent, ut sunt Nemthii, Lindwa, Semenie et alia, quorum si unum vei alterum Turca interceperit (quod quidem facili negotio facere poterit si S. M. non prospexerit) baud dubie non minimam iacturam illae reliquiae patientur. Kam sive Viennam sive Styriam versus excurrere hostis voluerit, Semper libere istud faciet. Supplicant itaque status et ordines regni, dignetur etiam bac in re ita se resolvere ne maiora ac maiora ex earum partium neglectu damna subsequantur, quod quidem ita fieri posse existimant si idonea propius ad Canissam ultra Rajaain sita loca bene munita et mi] ite sufficienter firmata essent. Hoc idem est praesertim de Ónod, etiam Diosgeor, Kálló, Zechyen, Zenderrő ac aliis illis confiniis sentiendum. Quorum amissio simili modo est plena periculis maximis. De liberis Haydonibus statutum est, ut ubique per omnis conditionis liomines capi et iuxta demeritum suspendi, capite truncari, et debita poena affici possint, ac per comites, vicecomites nec non comitatus et supremos aliosque capitaneos contra eos insurgi possit, tam diu donec ex regno extirpati fuerint. Idem statuitur etiam de vagabundis equitibus et peditibus nullius servitiis additis qui instar Haydonum plebem opprimunt. Intertentores si qui fuerint aut fautores talium