Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
V. A TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK 1602–1604-IG.
AZ 1602—1604-DIKI TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK VÉGZÉSEI. I. Az 1602. február 14-diJci zágrábi gyűlés végzései. Articuli dominorum et Nobilium aliorumque Statuum et Ordinum Regni Sclavoniae, in generali ipsorum congregatione, per Spectabilem et Magnificum dominum Joannem Draskowych de Tbrakostan etc. Banum eisdem indicta, ac feria quinta proxima ante Dominicam Quinquagesimae Zagrabiae celebrata, editi. Anno Domini millesimo sexcent esimo secundo. Primum et ante omnia Status et Ordines Regni, in praesenti congregatione ipsorum pro oratoribus in Posoniensem generalem Diaetam transmittendis laborarunt, ex quorum unanimi voto generosus dominus Magister Stephanus Beryzlawych de Kis Mlaka, Viceprothonotarius Regni Sclavoniae ac comitatus Varasdiensis Vicecomes, et Reverendus dominus Franciscus Ergelius, capituli Ecclesiae Zagrabiensis maior praepositus, pro oratoribus deputantur, quibus pro expensis per Regnum dati sunt floreni hungaricales trecenti. Instructos quoque censerunt Status et Ordines Regni eosdem oratores, ne praetermitterent in proponendis in eadem Diaeta Posoniensi. postquam ingentes discursiones singulis temporibus fere incontinenter vicini hostes Turcae circa et 3) Tán instruendos,