Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
52 A POZSONYi országgyT'lés. extremam paupertatem redacti, sicut iam aliquoties auditum et repetitum est. Porro tritici et avenae status et ordines ex animo quidem cuperent suae M t J subvenire verum iam noverunt Suae M te s totum hoc regnum per milites exhaustum esse: quia nulla conclavia, nulla horrea, nulla granaria, nullae foveae, nulla alia loca secretiora sunt, quae non effregissent et evacuassent. Qui turmatim huc illucque etiam modo ex praesidiis in villás erumpunt, nihil prorsus ad plebem relinquunt sed omnia abripiunt. De curruum subministratione informant suas M te s debita cum humilitate iterum atque iterum, eam fieri nulla ratione posse, et certum esse a militibus maiore ex parte iumenta, quae a lue nuper grassante superfuerunt, abducta esse. Nonnulla vero pro expeditionibus bellicis data fuisse, quae ad hodiernam usque diem non sunt reddita, praesertim civitatum superioris Hungáriáé, quae in Transylvaniam abducta fuerunt; neque iam nisi paucissima in regno eiusmodi iumenta haberi, ex quorum defectu non nisi pauci regnicolae agriculturam iam amplius exercere possunt. Quo loco suis M bu s humilime supplicant, dignetur seriis illis mandatis, quae hoc tempore in comitatibus circumferuntur, plenis multis, acerbis minis has afflictas regni reliquias non aggravare sed potius lenitate atque misericordia agere, paupertatique suorum íidelium benigne consulere neque militibus eam licentiam concedere, ut pro libitu vi currus et equos adimant. ITbi autem S. M. clementer postulant ut ad confinia victualia vehantur et currus pro eiusmodi vecturis in promptu habeantur, sciunt quidem status et ordines, quantum hac in re S a e Mtí et Patriae debeant, et licet non omiserint hactenus hanc yictualium in confinia vectionem quotiescunque potuerunt promovere, ut nunc iam qua ratione id, ob defectum iumentorum militumque nimiam omnium rerum distractionem amplius facere possint, non vident. De iis qui Turcis et rebellibus victualia subministrant exemplum statuere iustum est. Dignetur itaque S. M. in eos adverti iubere, et rerum ablatione eos puniri demandare. Yectura tormentorum ex vetusta regni consuetudine