Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
IV. RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1604. SZEPTEMBER- ÉS NOVEMBERBEN.
1604- ßZEPTBMHER 12. Quod attinet de ablatis Cassoviensis civitatis bonis et adhuc sacrae caes. regiaeque Maiestatis nomine in sequestro positis 3) (ut vocant) contra praerogativam nobilitarem bonorum et iurium possessionariorum, violentam et illegitimam regnique legibus contrariam et nimis derogantem ademptionem et potentiariam occupationem (sie enim quae nomine Suae Maiestatis factae sunt vocitari praesumunt), in eo nonnisi pro ea, quam Sacrae caesareae regiae coronae iuravimus, fidelitate facta fuisse omnia, probaturi sumus, neque, ubi fecissemus minus, rationem reddere potuisse aut fidelitati debitae satisfecisse. Quod vero verbi dei ministri aut Dominationes Vestrae variis a nobis et wallonibus iniuriis afficiantur, id falsum omnino est, neque quenquam honestum et bonum virum omnium rerum talia falsa proferre ausi sunt (sie) reputamus, quinimo quicunque illi sint, falsos et improbos hisce deciaratos esse volumus, donec quiequam a nobis aut wallonibus ulli religionis causa minime factum fuisse probaverint. Quemadmodum et nos non dignos nomine nostro promittimus fore, si contra delinquentes, ubi probatum fuerit, debitis modis summo vigore non processerimus. Caeterum quod neque in dieta promulgatum articulum aeeeptare, neque liberam Suae Maiestatis in bonis suis dispositionem relinquere, sed suam in alienam messem immittere falcem velint, suo tempore locoque nosset caesarea regiaque Maiestas oportuna adhibere remedia. Nos quemadmodum saepissime promisimus, neque defectus in nobis unquam fuit, nil gratius et iueundius haberemus nisi ut vagantium hinc inde et discurrentium per provinciám aliquot militum captivi ad nos dedueti essent aut adducerentur ; possemus enim eorum exemplo infinita damna prohibere, nosque a tot, tantisque querelis tandem aliquando sublevare. Quod magnificis generosis Dominationibus Vestris, quemadmodum et oretenus coram legatis eorum feeimus, ita et scripto hoc, maiori testimonio notum esse voluimus. De re') Ez a de ablatis ... bonis ... in sequestro positis olaszosan a latin genitivus helyett áll (ablatorum bonorum ... in sequestro positorum.) Magyar Országgyűlési Emlékek. X. 38