Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
:534 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. iiis quam Hungaris serio praecipiat, ut ab eiusmodi viulentiis et damnis inferendis abstineant. De metarum revisione et rectificatione singulis diaetis aliquid statuitur, ut itaque sua maiestas caesarea commissarios Austriacos et Styriacos iam statim nominet atque ad primum diem proximi venturi mensis Junii baec rectificatio instituatur, status et ordines supplicant. Pro commissariis Hungaris, pro Austria, Styria et Moravia, relinquuntur iidem commissarii qui annis superioribus sunt denominati, dempto Joanni Joo, in cuius locum modernus personalis Joannis Lippai, loco autem Nicolai Perekedy camerae Hungaricae consiliarius magister Paulus Megiery substituitur, quibus adduntur pro Austria magnificus dominus Tomas Zechy, pro Moravia reverendissimus dominus episcopus Yaciensis Joannes Bossany et Magister Michael Zerdahely; pro metarum Polonicarum et Silesiacaruni ac Tredecim oppidorum et villarum ad arcem Lublio pertinentium rectificatione nominantur: reverendissimi domini Georgius Zalathnaky episcopus Quinqueecclesiensis vel episcopus Chanadiensis, item magnifici domini Sigismundus Forgach, Michael Czobor, Petrus Reway, Paulus Mely th nec non egregii Stephanus Hosszutothy, Sigismundus Kapy, Stephanus Loniay et Nicolaus Dengeleghy; cjuae rectificatio statim post festum sancti trinitatis institui debebit et non saltem metae rectificandae erunt, sed et universae discordiae et controversiae quae inter universos fideles suae maiestatis Hungaros in iis confiniis bona habentes ac Polonos Moravos et Silesitas, nec non magnificos dominos Nicolaum et Franciscum Dersffy cum Komorofsky, Moysen Zuniogh cum duce Tessiniense, Georgium Horwat de Palocha cum Lubomersky et episcopo Cracoviensi, Andreám Jakusyt cum Kawka, Sigismundum et Emericum Balassa cum Serotina et Nekes nec non Holych et Zakolcza cum Hodolin et Ztrasnicza vigent, complanentur. Dictis autem commissariis partes interessatae de honestis sumptibus prospiciant. Conqueruntur praeterea status et ordines, quod arcem Husth magnificus Georgius Basta una cum fodinis salum hoc tempore possideat, is centenarii salis precium tribus florenis auxit, qua auctione vectores salium territi iam sales evehere