Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. FEBRUÁBIUS 16. 39 tertii constitutum sit, quod vectura bombardarum, victualium et aliorum bellicorum apparatuum pro competenti mercede etiam per eokmos fieri debeat; idcirco Mattas sua benigne postulat, ut fideles regni status atque ordines koc ipsum vecturae negocium pro sua erga caes. et regiam Mattem observantia et singulari erga pátriám affectione de meliori nota diligenter commendatum babere, dictumque articulum renovando non modo subditos suos, necessitate postulante, ad subeundas et praestandas pro precio competenti vecturas illas impellere, verum etiam de singulis comitatibus certum et suf­ficientem equorum et boum iugatoriorum numerum ad pri­mam diem Maii in castra deputare et durante praesentis anni expeditione pro beneficio publico suis sumptibus baud grava­tim intertenere velint, neque etiam praetermittet Mattas sua, uti anteliac, ita hoc quoque anno ex reliquis Mattis suae pro­vinciis ad supplendum defectum ulteriorem maiorem quam poterit equorum currulium numerum in campum expedire. Et quia potiora fere confiniorum loca adeo sunt rumosa, ut nisi munitionibus rectius firmentur, hostiles impetus susti­nere neutiquam possint, minusque expedire videatur fortali­cia hostibus extorquere, nisi ex faucibus illorum erepta ser­ventur. Sua itaque Mattas benigne postulat, ut in inferiori Hungaria ad firmandam Albam ítegalem, Strigonium et con­finia Canisium versus sita necnon in superiori Hungaria pro reparatione et restauratione praesidiorum Tokayensis, Zath­mariensis, Zendrewiensis et Onodiensis status et ordines sex dierum labores gratuitos decernere velint, per subditos vici­nÍQrum coniitatuum equis et curribus vei in defectum equo­rum et curruum manuariis operis praestandos, ab aliis vero remotioribus pecuniis remittendos, pro unius diei mercede sedecim denariis Hungaricis computandis. Ut autem et munitionum reparationes et omnis alius bellicae expeditionis progressus facilius et commodius in effe­ctum deduci possit; qua in re propter crebras viarum publi­caruni et pontium multum saepe obstaculi fűit iniectum, sua Mattas ad tollendum hoc impedimentum et iter pro necessitate publica rectius sternendum superioris et praece­dentium etiam annorum constitutiones, praecipue vero articu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom