Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
:474 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Sane Ser a s Sua omnino sibi persuasum habet eos lioc laudabili exemplo aliorum maximé suorum antecessorum sibi in huiusiüodi necessitate non defuturos, sed ut fortes et animosos decet fortunam banc suam usque Deus Opt. Max. de aliis mediis prospexerit, patienter et moderate esse laturos, quod et milites in Hungaria adhuc existentes brevi in coníinia et alia destinata loca deducantur, damnaque et expensae cuilibet de illorum emerito stipendio condigna aestimatione praehabita exolventur, de flagitiosis vero ex parte jam supplicium sumptum, et sumi adhuc debere clementissime demandatum sit, a modo etiam Sua M ta s eas rationes prae manibus habeat, quibus et hoc regnum sibi apprime charum et sui regiminis primum ab omnibus militum iniuriis et molestiis liberum et immune reddat. Quod privatorum quaerelas attinet, sunt eae de more consueto ad consilia competentia pro informatione transmissa quibus habitis Sua Sertas curabit ut partibus secundum id quod unicuique competit iustitia administretur et satisfactio subsequatur. Interim vero Status et Ordines quam paterne iterum bortatur, velint rebus sic se habentibus, non obstantibus huiusmodi difficultatibus ad propositionem Sac. Caes. ítegiaeque Mattis se quam primum accingere, eam tractandam assummere, seque et suos ab ulterioribus expensis liberare, reque ipsa demonstrare se privatis suis commodis et incommodis quibus Sua M ta s alio et meliori modo consulet, publica solum praeposuisse, cum et tempus ad banc Diaetam constitutum magna ex parte elabatur et propter hostis ingruentem necessitatem diutius vel hic haerendum aut expectandum non sit, quia omnia quantocitius in expeditionem bellicam dirigantur. Quibus denique omnem suam gratiam et beneticentiam benigne et clementer offert. A tergo : Responsum S. Bertis ad gravamina statuum et ordinum Regni Hungáriáé exhib. per Secr. Schroettl D. Locumtenenti 26. Mártii anno 1604. Fiedler J. udv. tanácsos úr gyűjteményéből; egykorú hivat, másolata a bécsi áll. ltárban.)