Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

1604. MÁRCZIUS '26. 473 satis superque et non absque singulari animi compassione intellexit. Optaret equidem benigne belli necessitatem ita consti­tutam esse ut ad nutum quovis tempore finiri cumque bis infmita mala quae bellum hoc inevitabili quodam modo Deo sic permittente comitantur et subsequuntur, terminari possent. No ver unt autem Status et Ordines ipsimet, hanc belli condi­tionem in solius Dei praepotentis manu et potestate recondi­tam esse nullumque regnum tam vastum et amplum fuisse unquam nullamque provinciám tam remotam quae ubi sedem belli habuit non una etiam innumera buiusmodi mala et in­commoda persenserit, et in vicina etiam regna et prouincias transmisisse. Cujus rei ad exemplum viciniores provinciáé sunt, quae licet belli tempestatibus principaliter non subiiciantur, procellosas tamen militum condescensiones, hybernationes, exauthorationes, lustrationes omniumque et rerum et fortuna­rum suarum gravissimum dispendium pati et sustinere co­guntur. üt inde non mirandum si hoc regnum olim florentissi­mum nunc vero afflictissimum in tantam tamque luctuosam sui mutationem reinciderit. Cum autem buiusmodi mala omnia nisi hello sublato et pace dulci subsecuta in totum sublevari nequeant, propter pacem etiam diu optatam hactenus bellum continuatum fuerit, quae alias ab hoste aequis et honestissimis conditionibus mi­nimé aquiri non potuit spesque non minima appareat hostium viribus ex tot annorum cladibus acceptis non parum attenua­tis tandem aliquando Deum opt. max. praecibus placatum vindictam et poenam hanc scelerum ultro a cervicibus suorum amoturum, ipsi status et ordines etiam socios harum calami­tatum vicinas provincias adeoque Austriam in conspectu ha­beant, quae licet in hunc usque diem Wallones hinc dimissos sustineat, niliilominus ad Suae Mattis postulata in buius regni eliberationem et defensionem subsidia sua denuo quam liberalissime et promptissime obtulit, quod idem etiam a re­liquis S. Mattis regnis et provinciis factum et speran­dum est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom