Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

:416 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. priina fronte,' quia ille episcopatus modo nullám animarum curam complecti videtur et honor ille illustri illi familiae merito non abdicandus sit, tamen mihi altius animo revolventi. quae divus apostolus Paulus ad Titum et Timotaeum seribit, quaeque in Tridentino concilio sessione 24. capite primo et duodeeimo de reformatione et alibi passim spiritu sancto dic­tante ordinata et conscripta sunt, plane videtur magis e re et dignitate tum ecclesiae catholicae tum ipsius domini Erdeődy futurum, si generosus ille iuvenis Christi servatoris exemplo adhuc humilitatem, laborem, tolerantiam, pugnam adversus corruptionem natúrae et alias virtutes, quas dein­ceps alios docere debebit, prius exercitio ipso discat. Si enim Christo domino in quo in primo instanti conceptionis suae inhabitabat omnis plenitudo divinitatis, corporaliter non est visa longa triginta annorum mora priüsquam titulum vel officium gubernandi susciperet, quam sancte credimus insti­tutum: ne ante expletum trigesimum annum episcopalis honor nobis conferatur ! et plane credibile est, quod summus pontifex neque confirmaret neque consecrari permitteret eum ante legitimum tempus nulla urgente necessitate. Quia vero sanctissimus dominus noster modernus pontifex vita et mori­bus plane exprimit apostolorum et apostolicorum virorum. vitae rationem: suaderem, ut illuc mitteretur, ut ibi episcopale officium in ipso quasi fonté et vivo exemplari expressum oculis cerneret et imitari disceret. Quo facto 11011 deerit sacratissimae caesareae regiaeque maiestati modus illustrius ornandi insig­nem illam familiam episcopali dignitate, quando videlicet persona ipsa et aetate et caeteris omnibus conditionibus a sacris canonibus requisitis ita idonea erit episcopatui, ut non amici quesivisse et prece obtinuisse ipsi episcopatum, sed ipse episcopatus se ei tanquam personae idoneae sponte obtu­lisse et eum quesivisse merito censeri possit. Non expedit iuvenibus bonae indolis episcopali prerogativa et privilegiis ab educatorum et magistrorum disciplina subtrahi et in eis edu­cationis Christianae exercitia supradicta et a sanetis omnibus usurpata prepedire,ne velut immaturi fructusviolenter decerpti, insipidi sint et corruptioni obnoxii, sed maturescant, ut pro­prium saporem et odorem reddere possint. Ex adolescentulis

Next

/
Oldalképek
Tartalom