Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

1603. DECZEMBER 5 427 mulgari benigne fuerit visum, censerem omnibus ita deman­dari d eb ere. ut non tribus aut quatuor septimanis post termi­num diaetae praestitutum, quemadmodum hactenus saepe accidit, sed ad illum ipsum diem Posonium universi confiuant ac de omnibus illis, quae ad conservationem patriae necessaria fore videbantur, mature tempestiveque tractent; nam eius­modi extractio temporis et tardi conventus, quid ad rem facere possint, non videó. Porro quod ad illa. quae in propositionibus inseri deberent, pertinet, palam est necessaria esse ad bellum contra liostem prosequendum imprimis publicam contributio­nem, qua miles conducatur, vecturam item omnis generis mn­nitionum et victualium finitimorumque locorum fortificationem; quae quidem vecturae fortificationesque, si aliunde etiam in quantum fieri posset non solum ab afflicto isto regno extenua­tdque suppeditarentur: utile sane et comodum esset; de edu­cendis quoque in campum militibus mense .Tunio si tractare­tur effective, ut praeclari aliquid facinoris ederetur aut loca aliqua finitima hostium antequam Turcarum principis copiae advenirent expugnarentur, ex re et commodo suae maiestatis fore iudicarem; insuper, si in castris aegritudine propter tempestivum in campum egressum aut alio quovis incommodo (ut fieri sólet) defectus militum accideret, consultum existi­marem, ut more priscorum imperatorum recens miles in sup­plementum mitteretur, de quo conducendo ac de aliis etiam specificatis partim publice in diéta partim in consilio tractari posse reor. Ante omnia tamen mature consultandum foret, quibus rationibus militaris licentia coerceri deberet milesque non raptu miseraeque plebis lachrimis et fletu, sed stipendio po­tius viveret, ita enim de anno in annum afflictum regnum destrui­tur et absumitur, nihilque ex militari eiusmodi licentia suae ma­iestatiutilitas accedit. Haec itaque sunt, quae ad instituendam dietam necessaria et propositionibus inserendum esse iudicavi. In reliquo vestram illustrissimam dominationem ad vota valere cupio. Datum ex Zomolian 9 die Decembris,anno salutis 1603. Yestrae illustrissimae et excellentissimae dominationis servitor et amicus addictissimus. Thomas Erdeődi comes perpetuus Montis Claudii. (Egykorú másolat a bécsi áll. ltár kéziratai közt Cod. 312. fol. 293.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom