Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
1603. DECZKMHKK 13. 409 ecclesiis avulserunt. Putaremus demisse, ne quid tum iisco regio tum ecclesiis decedat, confirmationes et collationes eiusmodi bonorum ad pacatiora tempóra differendas et reiiciendas esse. Degunt circa Waradinum et in eius dioecesi ac in iinibus Transylvaniae permulti magnates et nobiles bona plurima possidentes et incolentes, de quibus consuetos ab antiquo decimas dare recusant, neque hucusque quicquam praestare voluerunt. Quod si fieret, insignis in praesidium "Waradiense redundaret utilitas. Bxistimaremus itaque ab omnibus quicunque tandem illi sint, nullo excepto nulliusque exemptionis babito respectu, decimas in pristinum statum reducendas et pro usibus Waradiensibus deinceps esse exigendas et colligendas, renitentibusque gravem poenam imponendam, praesertim cum liae non in privatum aliquem, sed publicum communis salutis usum converterentur. Decimarum ac sedis spirituális antiquam et receptam consuetudinem et exinde religionis negotium quosdam harum partium coniuratos in futura dieta odiose velle proponere, decimasque ipsas tollere, sed et magnates reliquos cum tota nobilitate ad turbandum ecclesiasticum statum et internam quietem non sine seditioso exitio concitare. Cui rei ut prudenter occurratur apprime cogitandum, ne sublatis decimis, non modo ecclesiae sed et cuncta confiniorum praesidia quae ex decimis intertenentur, tollantur et bosti vacua relinquantur. De observandis depositionum locis in proxime praeterita dieta sancitus et per suam M m Caesar ea m ac regiam acceptatus et confirmatus quidem est articulus. Verum liberae barum partium civitates pertinaciter eidem refragantur ac invectionem et depositionem vinorum et aliarum mercium suis duntaxat civibus liberam permittunt, aliis vero penitus porro interdicunt. Quod cum non in parvum fisci et regnicolarum cedat detrimentum, civitatibus ob non-observationem eius articuli mille aureorum poena irroganda expresso articulo, ut vel sie renitentia vel contumacia i Horum refrenetur, ac fisci proventus articuli observatione promoveantur. De postulando ad continuaudam belli expeditionem sub-