Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1603. deczember 5. Királyi meghivó az 1604-diJci pozsonyi országgyűlésre. Rudolphus etc. Egregii ac nobiles, fideles nobis dilecti. Quoniam disso­lutis nuper sine aliquo fructu propter bostium Turcarum vér­sutiam pacis tractatibus, hoc apertúra bellum Turcicum, quod tot annis immensis et gravissimis nostris sumptibus, uti vobis optime constat, foeliciter per nos gestum est, etiam deinceps pro defensione et eliberatione regni istius nostri Hungáriáé dulcissimae nempe patriae vestrae contra tarn ferocem et po­tentem hostem, divino freti auxilio animose nos prosequ oportet; tempestive de ulterioribus subsidiis et auxiliis ad eam rem apprime necessariis tarn cum sacro Romano imperio aliis­que principibus christianis caeterisque regnis et provinciis nostris, quam vero cum fidelibus quoque regnicolis nostris Hungaricis, de quorum utpote salute et permansione potissi­mum agitur, iterum agere et tractare decrevimus, quo mature postea hostibus obviare illorumque conatus foeliciter retun­dere ac infringere possimus. Ut autem hoc ipsum commodius et fructuose fieri queat: universis statibus et ordinibus eius­dem regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum gene­ralem conventum ad proximum diem Mártis post festum Purificationis beatissimae virginis Mariae hoc est tertium diem futuri mensis Februarii anni proxime sequentis sexin­gentesimi quarti supra millesimum ad civitatem nostram Po­soniensem clementer indicendum et promulgandum duximus eique in hac nostra absentia serenissimum principem Mat­26*

Next

/
Oldalképek
Tartalom