Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
30 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. inius praecipitium imminere videatur, nec ullo modo dubitandum sit, quin ferocissimus hostis accépta clade acerrime concitatus ad summendam vindictam omnia extrema tentaturus, hacque in parte angues imitaturus sit, qui obtrito capite postremuin cauda miuari solent. Quod cum ita sit iamque res eo devenerit, ut de rerum summa decretandum et diuturno buic bello extrema tandem manus admoyenda ac proinde yel iugum Turcicum deo auspice a cervicibus patriae fortiter excutiendum, vei de universa republica christiana naufragandum ac turpiter et misere seryiendum videatur, sua equidem Mattas caes. ac regia freta iustissima belli causa, fidelium suorum et communis patriae saluti atque incolumitati paterne consultum cupiens, hoste urgente*) hastam neutiquam abiiciendam, sed noyos delectus instituendos nova auxilia quaerenda restauratisque viribus novo exercitu hosti occumbendum eventum autem non naucleri instar dubio mari aut ventis, sed pro eo ac christianos decet divinae Mattis clementiae atque providentiae pie committendum existimat. Ac licet fidelibus regni statibus atque ordinibus durante bello variis tarn hostium quam externorum et domesticorum etiam militum violentiis atque oppressionibus non leviter attritis ulterior belli continuatio non immerito dura videri possit; quia tarnen satis constat, sine doloribus et damnis nec bella geri neque etiam afflictam pátriám incommodis propter vicinum hostem cervicibus eiusdem incumbentibus sine armis liberari posse; quicquid autem audax miles aequum et iustum floccipendens contra disciplinam bellicam ducumque et imperatorum voluntatem libidinose, crudeliter aut impie designat, non hoc bello, sed ipsius sceleri attribuendum, nihilominus tamen belli beneficio pacem parandam esse: Idcirco fideles regni status atque ordines ad quietis solatium anhelantes, non decet modo, sed omnino necesse est, ut per omnes adversitatum casus erecto, constanti et infracto, adeoque invicto plane animo palmae instar contra pondéra surgant, nec ullum quieti locum dent, donec hostibus proíligatis, vei saltem patriis limitibus exterminati s, tranquillo ocio frui possint. *) talán inkább : vigente ?