Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1603. TÖRVÉN YCZIKKEK. 333 exáctionis modo et generalibus ac particularibus eiusdem perceptoribus et de ipsorum salario. Articulus III. Quod autem concernit eum articulum. de militis in cam­pum expediendi postulatione:vellent quidem Status et ex animo certe cuperent, si non decem tantum liominum millia in cam­pum expedire possent, sed et longe maiorem numerum. Verum iam norit Sua Maiestas, quam extenuatas vires liae regni reliquiae Labeant.etquam sit incertum et difficile etiam minima­decreta subsidia a colonis exigere. Xiliilominus tamen offerunt humillime contributionem anni proxime elapsi nimirum de qualibet domo colonicali atque inquilinari (miserabilibus per­sonis, allodiisque et educillorum locis exceptis) praecedente­sine fraude propter combustas et per bostem militesque deso­latas ac depraedatas domos more solito fienda rectificatione r singulos centum et quinquaginta denarios, quibus domini ter­restres loco generalis insurrectionis quinquaginta denarios su­peraddent, ita tamen ut pauperiores subditos ditiores suble­vent. Haec vero contributio exigatur tam ex magnatum et nobilium omnium etiam eorum quorum bona nunc Üngariae­restituta sunt, quam etiam ecclesiasticarum persónarum om­nium ac Suae etiam Maiestatis secularibus et spiritualibus bonis, nullis exceptis ; ac huic subsidio accedat quoque taxa earum persónarum omnium. de quibus in praetacti anni pro­xime elapsi constitutionibus mentio fit, eo plane modo et ordine exigenda, sicut id ibidem significatum est. Cuius quidem sub­sidii medietas exigetur ad proximum fest um sacri Pentlieco­stes, altera autem ad festum beati Jacobi apostoli, per parti­cularem cuiuslibet comitatus perceptorem, qui ipsam exactam: pecuniam tribus generalibus perceptoribus assignabunt. Quo­rum unus pro ultradanubianis partibus dominus Ladislaus Joó nominatur, alter pro cisdanubianis dominus Baltbasar Bossany, tertius autem pro superiore Hungaria dominus Georgius Ké­kedy decernuntur. Hi fero illám 1) in milites noviter pro campo : conducendos erogabunt, ac diligenter cavebunt,ne illa inullos­') JÉrtsd : pecuniam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom