Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1602. DECZEMBER 23. 173 constant omnibus, quemadmodum hoc quoque tempore de insolentia militum variae confluunt querelae, qui victualibus non contenti omnis generis suppellectilem miserae plebi eri­pere, vestimentis detractis nudos in asperitate frigoris multos dimittere, quosdam occidere, pagos comburere, templorum fores effringere, sacra profanare, domos et curias nobilitares invadere, omnia diripere et in turpem licentiam eft'usi nefanda quaeque perpetrare dicuntur. Haec et alia multa cum gravis­sima querela liaud dubie in regni eomitiis a statibus propo­nentur, quae ad alleviandos eorum animos proque maiori alacritate suscipiendi oneris bellici nostro iudicio compe­scenda et devitanda essent. Nam quid ab afflictis et diuturno bello pene exhaustis postulandum sit, quibusve rationibus regnicolae sic exacerbati ad praestanda postulata adducipos­sint, vestra serenitas benigne considerabit et domini consi­liarii prudenti iudicio perpendent. Mihi vero cum praefatis dominis consiliariis videretur contrilmtionem duorum flore­nornm Hungaricorum anni superioris esse renovandam et postulandam. Generalis insurrectio in maiori necessitate tienda per­ntilis et necessaria videretur, sed propter insolentiam militum iamdictam regnicolae, quibus iam fere nihil tutum est, gra­viter offendi difficulter ad eam accedent, nolentes domos et residuam partém facultatum una cum coniugibus et liberis periculo et direptioni subsequentium praedantium relinquere. Nihilominus tarnen ne in hac summa et foeliciori dei beneficio bellicae expeditionis necessitate libertati patriae et sibi deesse videantur, nomine suae maiestatis domini clementissimi ad amplectendam insurrectionem status et ordines exhortari < lebebunt. Eductio militum in campum, lustratio, statio et alia similia prudenti vestrae serenitatis dispositioni erunt subiecta. Ex bis et aliis, quae magis necessaria videbuntur, poterunt varii articuli postulationum in publico regnicolarum conventu proponi, qui pro defensione seu potius recuperatione dulcis­simae patriae iuxta facultates suas contribuere et suae maie­stati domino clementissimo ut par est, tideliter obsequi haud recusabunt. Servet deus serenitatem vestram diutissime flo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom