Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1602. »ECZOIKKK 20. Ad haec vero omnia praestanda facilius ordines induci possent, si militura rapinae ac iniuriae, quibus premuntur, tollerentur. Has enim in omnibus fere publicis postulatis, quominus ea praestare possint causautur. Summe igitur ne­•cessarium est rationes iniri. quibus militum rapiiia et rabies .compescantur atque publicae miserorum hominum perman­sioni consulatur. Erit hoc non modo salutare provinciis sed -etiam suae maiestati utile et deo hominibusque gratissimum. In decimis ab usus faciunt domini et nobiles, dum non modo libertinos suos, quos privatis suis ministeriis addicunt, sed etiam sartores, sutores, fabros, serrarios, carpentarios et similes opifices, quorum operibus gratuitis utuntur, a solutione -decimarum immunes servari volunt. Sanciendum igitur vide­tur, ut nulla vel lihertinorum vel opiticuin eiusmodi habeatur ratio, sed aeque omnes decimam solvant. Terras quoque ali­-quas arabiles nobiles sibi sequestrant, quas postea rusticis colendas dant, indeque dupplicem decimam, id est nonam et decimam, pro se exigunt. Inhibenda est deffraudatio haec et statuendum, at de quibusque terris arabilibus praeter nonam dominus terrestris nihil accipiat decimis suae maiestati libere relictis. Euteni quoque, Yalachi et Basciani veteri indulto im­munes sunt a decimarum solutione. Indignum videtur hoc belli tempore, quo ne magnatum quidem et nobilium libertati parcitur, hoc solum hominum genus suas libertates illibatas servare nec ulla in communis salutis usum subsidia conferre. Existimamus itaque hos quoque aeque ac alios ad decimarum Solutionen! compellere. Non minus indignum est tredecim civitates Scepusia­nas Polonis oppignoratas omnibus regni commodis, proventu, pace, defensione uti, frui et nullum vel exiguum in belli usum conferre subsidium. lustum esset illas quoque aut pecunia­rias taxas instar aliarum civitatum liberarum aut dicam de domibus solvere. Censeremus itaque de iis quoque, quodprae­sentis temporis usus et necessitas exigit, quo de publica om­nium permansione agitur, decernendum esse. Multum iam praedonum invaluit audacia ; ob quorum insidias et latrocinia cum infesta sint reddita itinera, reno-

Next

/
Oldalképek
Tartalom