Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1602. DECZKMBER "20. non pro uno tantum mense sed tani diu, donec rei necessitas vel periculi magnitúdó exegerit. In confiniorum permansione salutem publioam consi­stere, non est dubium. Nullius tarnen rei quam confiniorum minus habetur ratio ; pro piaculo habet vulgus hominum quicquid pro militum praesidiariorum. quicoufinia custodiunt exigitur necessitate: non solutione ulla pecuniaria, non an­nona (dempto eo exiguo, quod in proxime praeterita dieta de modio Tirnaviensi decretum, sed ne id quidem rite praesti­tum est) non lignis. non molendinis, non vectura, non aliis Ul­lis rebus ea iuvant, nihil infensius auditur, quam cum subsi­dium aliquod pro confiniorum usibus postulatur. Arces illas esse aiunt sacrae caesareae maiestatis et milites praesidiarios esse stipendiarios suae maiestatis : atque ideo earum curam nihil ad se pertinere autumant ; tanta est nonnullorum coeci­tas, ne amentiam dicamus. Attendere illi deberent sub confiniorum permansione se quiescere. uno confiniorum (post dei gratiam) beneficio se uxores liberos salvos vivere, libertates conservare, bona tuto possidere, ])roventus libere perci pere, opes coliigere. Si amit­tentur ob inopiam confinia (quod misericordissimus deus avertere dignetur) quid horum habebunt? Non modo bonis omnibus orbabuntur, sed patria etiam sede pulsi non habe­bunt, ubi extorres honeste vivere possint. Frustra tum ne­glecttim a se subsidium, frustra recusata patriae auxilia amis­sasque cum patria libertates lamentabuntur. Ne igitur cala­mitates has adeant, iuvent, quibuscunque possunt modis con­finia. Igitur quando suae maiestati proventus ad alenda tot praesidia sut'ficientes desint, publica in eum usum petantur subsidia. nimirum ut domini regnicolae supra dicam supra­nominatam aliud peculiare pro confiniorum usibus et praesi­diariorum intertentione decernant subsidium de singulis do­mibus per dimidium fiorenum hungaricum et per dimidium cubulum frumenti Cassoviensis mensurae ; si eam contributio­nem camerariis officialibus non credunt, constituant proprios. qui subsidia illa percipiant et pro reposito reservent. Etsi insolita res haec sit et propterea multis non au­dienda videbitur postulatio, tarnen tentandum id omnino vi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom