Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1602. DECZEMBER 17. 16I rint, caeteris civitatibus; aut si iuterea hic pestis non cessa­ret, Novizolium. De articulis autem extra subsidium, quod postulabitur, in ipsa diéta proponendis, quid nunc dicamus, non habemus, nam ut superius perscripsimus, extant satis multi articuli in decretis regni expressi, dummodo illi observarentur, non esset necesse plures condere. Si tarnen medio tempore aliquid occurrerit, quod merito in articulos referendum videbitur, de' eo postea serenitatem vestram humiliter informabimus, ubi intellexerimus, quidnam serenitas vestra de celebranda vei non celebranda diéta benigne decernere dignata fuerit. Quod si autem necessitas diétae inspicienda est, eam causari possent. causae fortassis fiscales, quales sunt magni­ficorum Francisci Petlieö, Thomae Xadasdy, Valentini Ho­monnay et Stephani Illeshazy; sed et in Iiis quid simus obtenturi. dubium est. Nam quod concernit factum Francisci Petlieö, si is illud negaverit (prout iam etiam negat), res ad probationeni reicietur et ad summum iuramentum quinqua­gesimomet ei decernetur, qui si iura vérit (prout iuraturus creditur), erit finis causae illius. Thomas Nadasdy clientela et affinitate pollet et favoribus hominum instructus est; is quoque exceptionibus multis utetur, et si volet, petet par, quod illi denegari non poterit et fortassis in sola receptione parium causa quoque ista pro eo tempore haerebit nec illa vice iudi­ces ulterius in ea progredientur. Valentinus vero Homonnav fűit in tractatu cum vestra serenitate in proxime praeteritis comitiis, et vestra serenitas praescribere illi tunc clementer dignata fűit certas conditiones, sub quibus illi gratiam facere' et litem contra ipsum intentatani eidem remittere velit, ut nimirum decem mille talleros in sublevamen aliquod praesen­tis belli numeraret, milites equestris et pedestris ordinis certo numero in castris interteneret ac iuri suo successorio in bonis Georgii Homonna}' sperato renunciaret. Quod igitur summám decem millium tallerorum concernit, in numeranda illa in frumento vino et pecunia credimus ipsum nihil difficul­tatis facturum. Milites autem quales et quo numero etiam sub proxima obsidione Budensi penes serenitatem vestram' habuerit, lioc serenitati vestrae magis constare potest quam 11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom