Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
90 A POZSONYI ORSZÁGGYT'LÉS. De vectura victualium in Castra, de iumentis ordinandis ad vecturam tormentorum bellicorum, de curribus, providenda in Albam Regiam Annona, et ad alias necessitates necessariis, Status Regni demisse suae Caesareae Maiestati respondent. Articulus XI. Item postulat sua Maiestas Caes. clementer a Statibus et Ordinibus, vecturam victualium in Castra, nec non iumenta pro tormentis, et currus pro vehenda Annona in Albam Regiam. Quod concernit vecturam victualium in Castra, ea procul dubio non deerit, ubi primum in Castra ventum fuerit, dummodo vectoribus de securo itinere provideatur, ut videlicet tarn redeundo quam prohciscendo, secure negotiari et iter facere possint, ac si per Profosios nimirum taxati non fuerint, et per Marschalcos quoque Campi defensionem quoque habuerint. Pro tormentis vero iumenta dare, ex Regni legibus et consvetudine, Civitatibus incumbit, quas tamen sua Maiestas, pro sua dementia, sublevare dignabitur. Sunt enim etiam illae multum exliaustae et ferme omnibus einsmodi commoditatibus destitutae. Pro convectione autem victualium in Albam Regiam, offerunt Comitatus Cisdanubiani et Ultradanubiani pro unica hac vectura, de singulis quinquaginta portis, singulum currum; quos ad festum S. Georgii, Jaurinum statuent: suplicantes humiliter, ut eosdem diutius illic detineri, aut ad privatorum hominum usus adhiberi, sua 31 aiestas non permittat. Sed habeant statim cum iumentis liberam redeundi facultatem addita militari comitiva, pro securitate. In subministratione vero curruum, quae pro similibus aliis necessitatibus urgetur, petunt Status et Ordines humiliter dignetur illis sua Maiestas parcere. Miles enim nec non hostis Turea et Tartarus, luesque praeteritorum annorum omnia ferme eorum iumenta absumpsit, sicut multoties est repetitum. De poena in eos statuta, qui Turcis ac Rebellibus victualiaadministrant, etfrumentumeRegno evehunt. Articulus XII. Deiis, qui Turcis et Rebellibus victualia subministrant, nec non de evectoribus frumenti e Regno exemplum statuere