Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
530 A POSÍSONYÍ OKbZÁGGXÜLKS Síim nullo modo extendendam existimat. quod eo praetextu quilibet subditorum suorum labores sibi reservaturus, hacque ratione ex ista statuum oblatione nihil penitus ad firmanda Mattis Suae confinia compendii reliquum esset. De reparatione viarum, pontium et officium in ea re negligentium necnon desectione lignorum in comitatibus Thuróz Lipto et Arwa. Sua Serbas statuum arbitrio benigne acquiescit, ita tarnen, ut hac in parte per vicecomites quorumlibet comitatuum, quibus hoc oneris ex dispositione articuli trigesimi anno millesimo quingent m o nonag m o nono sanciti, adeo atque officii etiam ratione iucumbit, ea cura adhibeatur, ne quid ex viarum et, pontium ruinis expeditioni bellicae sicuti anno praeterito usu venit imped iménti iniiciatur. In sublevanda tormentorum aliorumque instrumentorum bellicorum vectura Sua Sertas et civitatum liberarum, qui hoc oneris ex constitutionibus regni subire tenentur et statuum ad quos regulariter nihil horum pertinet, benignam certe rationem habitura esset. Quia vero reliqua Mattis eius regna et dominia equis et currubus in usus bellicos aliquot ab liinc annis continue subministratis, maiore ex parte amissis hinc oneri ulteríus ferendo sufficere non possunt; idcirco Sua Sertas Kberas civitates suo hac in parte officio neutiquam defuturas, fidele sautem regni status atque ordines extrema necessitate ita exigente, licet non ex debito, ex spéciali tarnen caes. et regiae Matti obsequendi studio de singulis comitatibus, si non decem, adminus sex currus aurigis et equis bene instructos deputaturos et intertenturos confidit. Providebitur autem, ne aurigae, iumenta et currus illi in alios, quam tormentorum usus distrahantur, supremus etiam tormentorum praefectus eosdem ab omni iniuria serio defendere teneatur. De bonis per defectum seminis ad sacram coronam devolutis deque non occupandis, per cameras quorumpiam haereditatibus, de conferendis item bene meritis personis, bonis quocunque titulo ad Suam Mattem condescensis Sua Sertas quantocitius mentem suam speciali scripto deciarabit. Quoad querelas comitatus Bihariensis, Zolnok mediocris, Krazna et aliorum de bonis per ser mn m archiducem Maximilianum etc collatis, Sua Ser ta s camerae Scepusiensi et sup-