Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

520 a I'ozsonyi országgyűlés mis, vel quibuscunque aliis quorumlibet locorum capitaneis, ad eorundem obligationem, de praestanda solutionis tempore prae ceteris omnibus satisfactione debita, baud gravatim con­credant, qui deinceps militibus commeatum distribuere, bacque ratione militarem insoleutiam compescere poterunt. Quod si tali provisione non obstante milites in officio non contineantur, non modo in grassatores illos, sed praecipue in superiores eorum, scienter perditorum malitiae conniventes, debito modo animad­vertendum foret. Nec dubitat Sua Serenitas quin fideles sta­tus atque ordines ponderoso hoc negocio recte ad aequitatis trutinam examinato, ad cavenda innumera et intolerabilia illa, quae multo magis ex rei annonariae, quam pecuniariae defe­ctus sequuntur, mala atque incommoda, faciles et promptos sese potius hac in parte exhibituros, quam id obsequii detractando, afflictae patriae plus afflictionis addituros esse. Ad expeditionem supplicum libellorum quod attinet, Sua Serenitas fideles regni status atque ordines novissimo responso superinde accepto, obsequenter acquieturos eidemque in discer­nendis et separandis inter se negociis ad diversas expe­diciones pertinentibus sese haud gravatim accommodaturos confidit. Quoad coliibendos ulteriores Turcarum in regnum pro­gressus, caes. et reg. Maiestas, sicuti ex propositionis libello luculenter patet, tota in eo nunc est occupata, ut contractis undequaque subsidiis, ad sustinendam tantae expeditionis molem necessariis, non pro defensione solum, sed pro offensione etiam validum exercitum, tam equitum, quam peditum parare et tempestive in Hungáriám destinare, ulterioresque bostium conatus, concurrentibus regnicolarum etiam subsidiis, pro viri­bus carere et avertere possit. De cohercendis Vallonum violentiis Sua Serenitas eam adhibuit provisionem, quam sperat pro tempore statibus satis­facturam. Et cum in recuperaudo Papensi praesidio nihil stu­dii aut laboris praetermissum, sed a perfidis illis quotquot compreheudi potuerunt, pro demeritis conveniens supplicium sumptam sit, Serenitas Sua sibi omnino persuasum habet, sta­tus et ordines loci recuperatione et rigorosa executionis demon­stratione contentos fore.

Next

/
Oldalképek
Tartalom