Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
514 a I'ozsonyi országgyűlés de restauranda et serio observanda militari disciplina praesens tractare, et ad cavendas intolerabiles militum insolentias certum et firmum aliquod repagulum constituere possit. Nec praetermisit Sua Sertas intellecta Mattis Suae resolutione de vallonibus in superiorem Ungariam transferendis, iisdem ad compescendam omnem insolentiam certos commisarios adiungere et non ad capitaneos solum, sed milites etiam tam equites, quam pedites, ut transeundo ab omnibus penitus iniuriis atque violentiis abstineant, seria mandata dare, eademque cum iter eo ingrederentur, denuo renovare. Quia vero Sua Sertas ex statuum relatione intelligit, ea debito modo non observari, ipsosqne vallones ab inferendis damnis atque violentiis minus sibi temperare, idcirco decrevit camerarium suum a Thanewiz adhuc bodie eo expedire, ut eosdem in officio continendos damnaque illata, quantum fieri poterit, sarcienda et ablata restituenda, in grassatores etiam pro delictorum qualitate animadvertendum curet. Atque supremo etiam Mattis Suae in Transylvania capitaneo Georgio Bastae in mandatis dabit, ut quotiescunque ad ipsum de militum violentiis querelae deferentur, expeditum gravatis iustitiae complementum impendat. Supplicationes per status atque ordines et antebac et nunc exhibitas, Sertas Sua pro negotiorum qualitate ad expeditiones semper competentes citra moram curavit dirigendas, Hac autem in parte boc difficultatis occurrit, quod partes diversa negocia, partim ad expeditionem hungaricam, partim ad consilium bellicum, partim vero ad cameram pertinentia, uno eodemque libello plerumque accumulare soleant. Unde non parum in iisdem expediéndis confusionis atque morae nascitur. Consultum itaque foret, cum seperatorum seperata sit ratio, ut pro celeriore et commodiore expeditione sua gravamina in posterum separatim proponerent. Confiniorum inter Hungáriáé regnum et adiacentes eidem provincias revisionem toties demandatam, tot annorum spatio non modo non finiri, sed nec inckoari quidem potuisse, Suae Sérti plane admiratione dignum videtur, sicuti autem multoties antebac constitutum est, ita Sua Sertas ne nunc quidem refragatur, ut, si bellorum strepitus non obstare videantur,