Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1598. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN.
ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1597. November 23. Királyi meghívó levél az 1598-diki pozsonyi országgyűlésre. Rudolplms secundus dei gratia electus Romanorum imperátor semper augustns ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex etc. Prudentes et circumspecti fideles nobis dilecti. Constare vobis benigne arbitramur, quanta animi ferocitate perfidi hostes Turcae hoc quoque anno regni istius nostri Hungáriáé reliquias numeroso cum exercitu invaserint, qui etiam procnl dul>io dire in illas debachati fuissent, si exercitus noster, quem sicuti toto hoc belli tempore ita praesenti etiam anno gravissimis et continuis sumptibus intertenuimus, non obstitisset. Et quia certum est, quod deinceps quoque omnia sua studia et conatus ad Christiani nominis deletionem et regni huius nostri eversionem, quantum in ipsis fuerit, intendent et convertent, eisdem pro pia et plane paterna erga regnum hoc nostrum Hungáriáé affectione sedulaque cura et sollicitudine nostra debitis módis obviare atque de ulterioribus auxiliis et subsidiis ad belli huius prosecutionem summe necessariis tam cum sacro Romano imperio aliisque principibus Christianis ac caeteris regnis et provinciis nostris quam vero cum fidelibus etiam subditis nostris Hungaris, de quorum utpote salute ac permansione nunc potissimum agitur, benigne tractare et decernere statuimus. Quod ut commodius íieri queat, universis statibus et ordinibus dicti regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectaruin conventum ad festum conversionis beati Pauli