Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1 593. FEBRUÁR- KS MARCZIUSBAN. 87 IX. 1593. Február 28. Mátyás főherczeg harmadik leirata az országgyűléshez. Serenissimus Princeps ac Dominus Dominus Mathias Archidux Austriae etc. Dominus noster Clementissimus, intel­lecto scripto, quod a fidelibus Regni Statibus atque Ordinibus Suae Serenitati novissime exhibitum est, in eo enixe versatur, ut superinde sese quanto ocius resolvat. Quia vero negotium ejus momenti est, quod matúra deliberatione opus habeat: id­circo Sua Serenitas eosdem Regni Status atque Ordines be­nigne requirit, ut exiguam hujusmodi intercessationis moram aequo animo ferre, et sicuti in praesenti Diaeta congregati sunt, pro beneiicio publico haud gravatim ad finem usque fre­quentes hic perseverare velint. Estque Sua Serenitas matu­rando negotio sedulo advigilatura, nec quidquam quod rebus promovendis et in meliorem finem dirigendis usui esse videbi­tur, in se desiderari patietur. 28 Februarii, Anno 1593. As irat csíme : Tertium Responsum Archiducis Matthiae, ad Tri­plicam Regnicolarum, die 26. Februarii, Suae Serenitati per Delegatos oblatam, iisdem Statibus et Ordinibus die 28. Februarii 1593. exhibitum. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában ) X. 1593. Márczius 5. Mátyás főherczeg negyedik leirata az országgyűléshez. Intellexit Seressimus Princeps, ac Dominus Dominus Mathias Archidux Austriae etc. Dominus noster clementis­simus, quae fideles Regni Status et Ordines, scripto nuper­rime exhibito, Suae Serenitati respondent atque proponunt, et in quo persistant potissimum. Qua quidem in re Sere­nitas Sua nihil sane minus verebatur, quam id fore, ut Maies­tatis Suae Caesareae Regiaeque benignae voluntati, justaeque ac tam promptae oblationi non acquiescerent; práesertim cum ea, quae intra anni spatium fieri sibique praestari opportere ita flagranter postulant, quaeve ad suam, Regnique salutem

Next

/
Oldalképek
Tartalom