Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
74 A POZSOXYI OliazÁGGYÜLdS atque quicquicl. actum fuerit, per speciales cursores ad Suam Maiestatem dirigatur, ejusdemque superinde resolutio exspectetur, quam Sua Maiestas Caesarea et Regia citra moram ita maturaturam benigne eifert, ut quicquid praesentium rerum et temporum conditio feret, ponderatisque circumstantiis, Consultum, tolerabile et possibile videbitur, durantc aclbuc consilio trimestri, eoncludi possit; nec dubitat Sua Caesarea et Regia Maiestas, quinimo sibi persvasissimum babét, Meies Regni Status et Ordines kujuscemodi Suae Maiestatis elementi et aequabili oblationi obsecuturos, acquieturosque esse. Si rebus infectis binc discedatur, de extremis, totique Europae perieulosis tandem attentandis, tam loüge plus in recessu habere, quam prima fronte praese ferre videatur, non aures solum sed animum Suae Serenitatis haucl leviter affecit, Etsi igitur, quorsum illa spectent, Sua Serenitas non satis colli gere, et de integerrima et spectata universorum Regni Statuum et Ordinum fide et fidelitate, ullo modo dubitare, aut quicquam alieni cogitare possit ; quia tarnen rebus desperatis animus aegrotus in deteriorem plerumque partem applicatur ; idcirco Sua Serenitas fideles Regni Status et Ordines benigne ac serio hortatur, atque obtestatur, cum desperatio sani consilii portas claudere, firma vero melioris successus fiducia firmissimum contra desperationem portum aperire soleat, ne adversis tempestatum procellis fracti, animum penitus abjicere, sed avitae gentis ac propriae etiam virtutis constantiae atque fortitudinis memores, firma fiducia in Deo collocata, laudabili majorum suorum exemplo. qui multo majoribus in periculis constituti, Turcarum Imperátori Solimano quinto in Hungáriám ingenti cum exercitu ingresso, nihil simile ne cogitarunt quidem, sie ipsi quoque omnia extrema potius pati, quam quicquam suo nomini indignum, aut a Christiana Religione alienum ac Reipublicae et communi Patriae exitiosum in animum inducere, nedum Caesaream et Regiam Maiestatem, sublevandis-eorum calamitatibus minime defuturam, sed pro Regni ac Regnicolarum salute atque permansione, omne illud facturam esse, quod pium et justum, verumque Patrem Patriae decet. De caetero Sua Serenitas fideles Regni Status et Ordines, ut posthabitis difficultatibus, propositionem quam-