Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- KS MÁRCZlUSBAN. 65 Denique ad instaurationem viarum ac itinerum quod attinet. etiamsi Ordines Comitiis proxime habitis, ad Constitutiones anno 1566. et alias promulgatas, et ad poenas ibidem habitas sese retulerint: manifestum tarnen est, instaurationem illám nequaquam ab Ordinibus, praecipue vero Ecclesiarum Capitulis, ita quemadmodum debebat, et Reipublicae necessitas postulabat, factam aut praestitam fuisse, unde varia Confiniorum incommoda secuta, ac majora deinceps metuenda sint; nisi, quod Maiestas Sua etiam atque etiam postulat, diligenti ac seria superiorum Constitutionum executione Ordines remedium adhibere curent. Atque liaec sunt, quae Sacra Caesarea Regiaque Maiestas fidelissimis hujus Inclyti sui Hungáriáé Regni Ordinibus, sincero et benigno animo proponenda duxit, quibus Patriae saluti lioc tempore consultum fore confidat. Offert vero etiam Maiestas Sua iisdem Ordinibus et Statibus singularem pateruae propensissimaeque voluntatis affectum, gratiam Caesaream Regiamque ad publicas universorum et privatas cujuscunque opportunitates. Datum Pragae die tricesima mensis Januarii, anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo tertio. Rudolplius. -Tacobus Curtius a Senssman. Joannes Baruicius D. Az irat czime : Propositiones Caesareae Regiae Maiestatis Rudolphi II., fidelibus suis Regnicoiis, per Serenissimum Principem Archiducem Matthiam, in Diaeta anni 1593. die 12. februarii, in arce Posoniensi exhibitae, 30. Januarii editae. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában.) ni. 1593. Február 12. Mátyás föherczeg első jelentése a pozsonyi országgyűlésről. Allerdurchleuchtigister grosmecktigister Römischer Kaiser, Ew. röm. kais. Majestät und Lieb sein meine gehorsam freuntlich unnd bruederliche willige Dienst yeder Zeit zuuor. Genedigister freundtlicher geliebter Herr unnd BrueMagyar Országgyűlési Emlékek. VIII. ^