Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1 593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN*. 53 aequum esse videtur, ut Rutheni et Walachi indifferenter om­nes, aut certe ut minimum illi, qui pagos et terras per Hunga­ros et Sclavos cultas occuparunt, aut in posterum occupaturi sunt, et Dicam et Decimarn solvere cogantur. De teloniis porro aliis atque aliis passim hic illic consti­tutis, quae in immensum multiplicantur, quaeque modo ad eos etiam, qui juxta Constitutiones Regni antea liberi fuerunt, praediales scilicet Nobiles Archi-Episcopales ac Civitates libe­ras extenduntur, ac negotiatores non tantum exactionibus in­justis, verum etiam pensionibus insolitis, contra jus, gravant atque onerant, variae querelae faciunt, ut huic etiam malo remedium quaeratur; quamobrem hoc exequendum serio, ut qui telonia habent, litterarum documenta, quomodo ea impetrave­rint, secundum priores Constitutiones anni 1566. et 1587., ad Vice Comites producant, utque si nulla exstiterint, iniqua ejusmodi telonia aboleantur; et si quidem illa exstiterint, modus exactionis, quem literae praescribunt, observetur. Si qui denique ejusmodi injusta telonia exegerint, liceat Camerae contra tales exactores, via juris extraordinaria, coram aliquo Judice delegato, ne res in longum protralia­tur, actionem juridicam, tanquam contra publicarum Consti­tutionum, publicaeque libertatis violatores, instituere, Sicca vero telonia penitus tollantur, cum et priores Constitutiones huc inclinent. Insuper Caesarea Regiaque Maiestas íidelibus hujus in­clyti sui Regni Ordinibus minimé obscurum esse existimat, quantum referat et intersit Reipublicae Tricesimarum proven­tus augeri potius, quam ulla ratione imminui, postquam in Regni defensionem impenduntur. Proinde etiam eosdem Ordi­nes band alienos fore ab iis omnibus, quae vei ad Tricesima­rum conservationem et augmentum procurandum, vei ad con­trarias et fraudulentas machinationes avertendas opportuna sint. Quoniam igitur Civitates liberae antiquiora quaedam im­munitatis privilegia praetendunt, Maiestas Süa clementer ab iis requirendum duxit, ut cum omnia, quae postulantur, subsi­dia, ad communis libertatis protectionem convertenda sint. (libertates quicunque praetendunt, juribus in pacatiora usque tempóra amore patriae suspensis) Tricesimam tam de pecorilius

Next

/
Oldalképek
Tartalom