Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1593. ÁPRIT. 12. 495 modum inuenirent: Status, sibi ipsis, quamuis afflictissimi sint, deesse nolentes, ad praesidium Caproncense, pro deuebendis roboribus, a singulis portis, sex robora, processum Cosmae Korenszki Judieis Nobilium Comitatus Crisiensis et Cbristopbori Palfíi Comitatus Varasdiensis; ad manuales vero, a singulis portis, octo laboratores, Stanislai Keöreösi Varasdiensis Crisium, Georgii Fodróczi praedicti Varasdiensis Judieis Nobilium duntaxat manuales ad Juanicb; pro vectura Stepbani Berdóczi Judieis Nobilium, demptis bonis Oreboczi, praedicti Crisiensis et Joannis Mikulicb Zagrabiensis ; Joannis vero Gubassóczi, exceptis bonis Cbaszaruarae, quae ad Eokonok, et Krapina, quae ad Bosyako sunt deputata (sic), cum processu Ladislai Saffaricli, ut supra manuales, exceptis ubique bonis, tam Eeuerendissimi Domini Episcopi, quam etiam Capituli Ecclesiae Zagrabiensis, quae ad illorum fortalitia eisdem conceduntur; ad Zredichki processus Tbomac Latzkouicb omnino manuales. Quorum omnium praestandorum feria secunda post Pentecosten, ad Zredicbki autem feria secunda proxima post festum Beati Marci Evangelistae proxime futurum, praefigitur. Tormenta bellica Zagrabiam iam dedueta sunt, breui naues etiam deducentur; pro vectura commeatus, quamuis Status lamentabiliter ferant Suae Serenitatis clausulam illám, illos experientia satis bactenus edoctos fuisse; militum externorum depraedationes,ac etiam in futurum occasionem habituros, in illorum subditos, si vecturam curruum non praestiterint, sciunt Status experientia lacrymabili edoctos esse; nani eas, quae ab boste supererant, Eegni reliquias passim bostiliter desolarunt, frumentum omnis generis, vinum, caeteraque id genus victualia vi diripuerunt, arrna et supellectilem distraxerunt, pecora mactauerunt, domos ac alia aedificia, cum saepimentis bortorum destruxerunt, verbera, caedes ac homicidia commiserunt, curias Nol)ilium inuaserunt, clenodia ac utensilia domus penitus obstulerunt, viris ac mulieribus vestes tam ex scryniis, quam ex ipsis corporibus detrabentes, asportauerunt; seminare volentibus semina et pecora acceperunt; ut plurimis in locis miserrimae plebi, praeter vitám seminudumque corpus, pene relictum sit nihil. Omnia autem prae-