Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

492 NOITVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. tum aut peditum loca vacua tenerent, infra decimum quintum diem loco deficientis militis alium non substituerent, cognita mera rei veritate ipso facto a seruitiis eisdem licentia detur. Norunt etiam Status ipsis disturbiorum temporibus miserrimam plebem continuo in Castris longam moram tra­xisse; propter quod volunt, ut nullám aliam ob causam coloni in castra vocentur, nisi si vel arx aliqua a Turcis obsideretur, vel a nostris obsideri d eberet, aut ipse Passa personaliter ve­nire audiretur; quo tempore non tantum coloni, sed et omnes, ut viritim insurgant, necessarium est. Exactores praemissae Contributionis, superintendente Magnifico Domino Nicolao Istuanfíi, in Comitatu Zagrabiensi et Crisiensi Michael Zelniczei, cum Jurato Nobili Francisco Ztolnikouich; in Comitatu autem Yarasdiensi Christophorus Yraghouich et Juratus Martinus Zuirchich eliguntur. Iidem antem Exactores et Jurati, primo quoque tem­pore, ad connumerandum uniuscuiusque processus, in praedictis Comitatibus, Judice Nobilium ad latus illorum adhaerente, exeant, et fideliter, iuxta praestitum Juramentum, nullius per­sonae prouocati odio, timore vel fauore in officio suo procedant. In connumeratione sessionum cauti sint; Judicis tarnen vel ot'ficialis cuiusuis Domini aut Nobilis, in declaratione ses­sionum, sint Juramento contenti. Desertas sessiones et auctas, quibus terminus nouae re­sidentiae est elapsus, nec non bona a Turcis intacta, quorum Castra vel Castella aut curia Confmia dicuntur, diligentissi­me anidmaduertant. Bona quorumuis Dominorum et Nobilium, quae per Ger­man icos continuos exercitus sunt depraedata ac annihilata, praemissa connumeratione accurate consignentur. Nobiles unius sessionis, sessionem unam intelligendo iugera sedecim, etiamsi plures in eadem habitauerint, in omni­bus processibus una cum Nobilibus, literis et non bonis nobi­litarem libertatem prae se ferentibus, ac etiam Cziganorum personarum numerum conscribant. Praetacta fideli connumeratione, sub sigillis Exactoris et Jurati, coram futura sede Comitatus, Regesta ad rectifican-

Next

/
Oldalképek
Tartalom