Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

159 3. JANUÁR 24. 487 Si quae per Caesaream Maiestatem contra libertatem kuius Regni proponerentur, ea omnia ex deliberatione Domi­norum Regnicolarum Regni Ungariae, huc Sclauoniam ad pri­mam Congregationem differantur. Articulus autem ille, de violentis occupationibus, cum in boc Regno omnino sit, modernis temporibus, nullis Sedibus Comitatus existentibus, nobis valde difficilis; consultum esset, ut Status et Ordines Regni Ungariae, praeteritis nostris Con­stitutionibus, in istis disturbiorum temporibus, quantum atti­net ad boc Regnum, uti nobis liceret. admissa extra Domi­nium in Sede Comitatus parti conuictae appellatione. Dica Regia, si per Dominos Status et Ordines Regni Ungariae offeretur, non est, ut in externos usus conuertatur, sed in huius Regni defensionem praemittens. Postremo, si nullám gratiam, nec a Sua Serenitate, nec a Regno Ungariae defensionis nostrae animaduertere potuerint, protestandum ipsis Nuntiis sub bac forma érit. Status et Ordines afflictissimi Regni Sclauoniae, auxilio et ope destituti, antequam omnes in Turcicam potestatem in­ciderent, aut relictis sedibus cbarissimae Patriae, alio com­migrarent, imprimis coram Deo, deinde coram Sua Sacratis­sima Maiestate et Sua Serenitate ac toto Regno Ungariae, et omni Christianitate, solenniter protestantur, illos in extremis positos, inire eam rationem vitae et permansionis suae velle, quam sors et necessitas commodiorem et utiliorem esse duxerit. Reliqua omnia, si quae forte in Conuentu ipso Regni Ungariae, vel a Sua Maiestate, vel autem a Dominis Regni­colis emerserint, committuntur prudentiae et industriae Domi­norum Nuntiorum. Ad Nuntiorum vero expensas, ex victualibus et comme­atu Regni vendito, ad singulas personas Rbenenses floreni ducenti, offerentes iidem Regnicolae si quid supra summám eandem erogauerint, eisdem Nuntiis refundere velle. Ad requisitionem autem et dementem Commissionem Serenissimi Principis Domini Archiducis Ernesti, pro dedu­cendis et deuebendis tormentis bellicis ac etiam nauibus et, aliis necessariis instrumentis, pro erigendo ponté Yarasdino Zagrabiam, Regnicolae bac in parte Suae Serenitati parere

Next

/
Oldalképek
Tartalom