Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
452 HORVÁTORSZÁGI KS RLAVONIAI OYULKSEK. bus praefatis termi nis exigendos, dandos ct contribuendös decreuerant; cuius siquidem, tum donatiui quadraginta denariorum, quam etiam contributionis, decem denariorum dimidietatem, iuxta antiquam et veterauam cousuetudiuem, publicasque Regni Constitutiones, hoc Regmim Sclauoniae dare deberet. Verum cum iidem quoque Status et Ordines Regni, post Sacratissimam Caesaream et Regiam Maiestatem, Dominum eorum clementissimum, in ipso quoque Serenissimo Principe Archiducc Ernesto summám haberent spem atque liduciam, per hocque sua humillima fidelia seruitia, in gratiam Suae Serenitatis recommendant, huiusmodi donatiuum subsidium denariorum quadraginta ac pro expensis Commissariorum decem denarios, a singulis integris sessionibus integre exigendos offerunt; hac tamen ratione, ne in hac parte eorum antiqua consuetudo, publicaque superinde Constitutio in futurum quouis modo laedatur. quam posthac semper inuiolatam esse volunt. Item, ut per totum hoc Regnum et etiam Croatiae, a modo imposterum, semper mensurae Zagrabienses antiquae, quae a Budense in nullo diserepare videntur, et in dccreto tertio Sigismundi imperatoris anni 1405. Articulo 0 specificatae essent, seruentur; sub poena in eodem decreto specificata. Rectificatio vero earum mensuraruni, per cuiuslibet Comitatus Vicecomites, tam in Ciuitatibus liberis. quam etiam Dominorum et Nobilium villis, ac aliis locis, bonisque quorumlibet, Constat autem Statibus et Ordinibus Regni, lianc mensuram Budensem esse, qua utitur baec Ciuitas Zagrabiensis, nam mensurae Budenses trés, videlicet dimidia, tertiale et quartale unius pintae, stanneas produxerant coram eisdem Statibus. De pascuationibus seruentur Constitutiones Diaetae Posoniensis. Sicca et falsa Telonia ubique aboleantur, per Vicecomites et Judices Nobilium, iuxta priores Constitutiones, sub amissione officiorum. Item dicuntur quidam ex nobis inueniri posse, qui necdum nouum acceptassent Calendarium. sed, nescitur quatemeritatis audacia ducti, adhuc veteris usum retinent. Propterea