Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
438 HORVÁTORSZÁGI KS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. tales, qui videlicet imposterum, contra antiquas et usitatas Eegni consuetudines, id facere praesumpsérint, Dominus Banns statim et sine aliqua cunctatione animaduertere possit, statuta illis poena publicarum Constitutionum anni 1498, Articulo 1, Wladislai Eegis. Item, ut iudicia octaualia pro festo Beati .Jacobi Apostoli proxime venturo, in Oiuitate Eegia Montis Graecensis, iuxta publicas Eegni Constitutiones, celebrentur, si tarnen id propter manifestum metum bostilem fieri licebit. Et Assessores etiam, si qui defuerint, eligantur. Item breuia quoque Judicia ad proximam Dominicam Eeminiscere , in Comitatibus Zagrabiensi et Crisiensi celebrentur. Quia vero propter causarum pluralitatem, quae boc tempore ob diuersas controuersias, super violentiis bonorumque oecupationibus subortas, emerserurit ; illi sex dies, qui ad celebrationem Judiciorum Comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis mixtim fiendam fuerunt deputati, nequaquam sufficientes esse feruntur. Quamobrem plurimi pauperes unius sessionis Nobiles, plerumque usque ad finem Judiciorum fäctis inanibus expensis, cum dolore, rebus infectis, domum redire sint coacti. Ut igitur omnibus ex aequo Juris et Justitiae administratio imperciatur, statutum est, ut a modo tamdiu videlicet donec causarum numerositas id faciendum exigerit, Zagrabiensi quidem sex continuis diebus, exceptis diebus festis, Crisiensi vero Comitatibus ultimis et successiuis tribus diebus, per eorunclem Comitatuum Comitem, nec non Magistrum Viceproton otarium Eegni, ac alios Judices et Assessores, Judicia Zagrabiae, more solito celebrentur ; in Sedem quoque Comitatus Varasdiensis, praemissas ob causas atque rationes, tamdiu, donec praemissa necessitas postulauerit, in singulis terminis, quatuor continuis diebus Judicia Varasdini celebrentur, fiatque terminus Judiciorum primitus ibidem celebrandorum Dominica Laetare proxime affutura. Item decretum est pro bac duntaxat vice, ut quilibet causantes Actores, a singulis causis in Sede leuandis, singulos denarios quatuor Assessoribus ÍSedis, pro eorundem