Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.

186 A TARCZALI KS ESZTEttGOMI IIÉSZLEGGS GYŰLÉSEK. Art. IV. Nobiles unius sessionis triplices sunt; unum genus est eorum, qui ex suis curiis nobilitaribus colonos et inquilinos constituerunt; alterum est, qui mediocris conditio­nis nobiles sunt; tertium, qui pauperiores sunt. De quibus statutum est, ut in quolibet Oomitatu Viee-Comes, cjim adjun­cto uno potiori nobili, juxta eorum iuramentum et conscien­tiam, de praefatis nobilibus discernant, an pecuniam vei mili­tem, et quantum contribuere, vei mittere debeant; caveant tamen, ne ultra facultatem aggraventur, vei subleventur. Art. V. Armati et fugitivi nobiles, quolibet mense, per binos íiorenos contribuant. Ecclesiasticae personae, videlicet Plebani et concionatores, et alii, extra Capitula beneficia babentes, qui in Comitatibus colonos non babent, taxentur per Comites et adjunctos sibi nobiles. Art. VI. Judaei et Anabaptistae, juxta priorem connu­merationem, quolibet mense, per singulas personas et animas, 25 denarios solvant. Quae quidem omnis pecunia sic exacta manibus suae Serenitatis dabitur, quam sua Serenitas in mili­tum Hungarorum, peditum atque equitum, noviter et statim conscribendorum, intertentionem erogabit, et militibus singu­lis mensibus de eorum stipendiis satisfaciet. Art. VII. Erunt vero duo Lustrationum Magistri, unus Dominus Josepbus Styczel, alter Dominus Thomas Vizkelety, qui in milites diligenter animadvertent ac obseryabunt, ut Semper pleno numero interteneantur. Quorum Capitanei Hun­gari et singulis mensibus lustrentur, ac subsint Supremis Capitaneis Regni Hungáriáé. Praemissum subsidium exigetur per perceptores, per Comitatus eligendos, quibus Vice-Comites regestra Magnatum ac nobilium, ac aliorum lustrandorum dare sint obligati, quibus, sicut et pro Magistris Lustratio­num, in Consilio Hungarico justum et condignum salarium designetur. Art. VIII. Nova connumeratio Portarum lioc tempore íieri non potest; ideo statutum est, ut propter combustas et desolatas villás rectificatio tantum fiat. In praesenti autem contributione, nec Vice-Comites, nec Juvati, nec Judices

Next

/
Oldalképek
Tartalom