Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.
1593. SZEPTEMBER. 23. 163 pendiariis militibus Suae Majestatis Sacratissimae, quibus stipendium menstruum ex Dica recente exsolvetur. Quae quidem Dica recens in quibuseunque Comitatibus adhuc baeret et restat, per Yice-Comites ejuscemodi Comitatuum et Dicatores, sub amissione honoris, intra per omnia opportuna remedia, etiamsi ii Bona propria interim oppignorarent, sub spe futurae ex eadem Dica restitutionis, quantocius Dicae Exactio per negligentiam eorum in plerisque locis cum ingenti Regni damno dilata, ad manus Domini Deputati administrari debebit (sic). Ex qua Dica Dominus Deputatus ad exolvendos quingentos equites et totidem pedites Agriam ingressuros pecuniam erogabit. Quem tarnen Dominum Deputatum tam Dominus Capitaneus Generalis, quam nos universi Praelati, Barones et Magnates, caeterique Status harum partium in omnem eventum de facto assecuranius, eam nimirum erogationem tam Suam Majestatem, quam ipsos Regnicolas pro rato et accepto babituros. Similiter etiam de sex millibus fior. Magnifico Domino Yalentino Praepostwáry Öapitaneo Agriensi pro praesente et urgentissima necessitate ex Dica recenti per Dominum Deputatum usque refusionem Suae Majestatis dandis, idem Dominus Deputatus per nos assecuratur. Item quod ad annonam attinet, deinceps durante bello avenae quatuor cubuli Cassovienses, bordei vero tres pro uno íloreno vendantur, siliginis puri cubuli duo, mixti vero cum tritico prout in foro emi potest, triticum purum vero pretio quo in foro emi potest. Caeterum nemo militum cujuscunque nationis, sub amissione capitis, triticum in granis, aut in straminibus existens equis pro pabulo dare et insumere ausit. Item libra carnis bubulae pro denario uno et medio, carnis vero ovinae libra similiter, ut bubulae; cerevisiae media denario uno. Yinacei justa pro denario uno et dimidio. Yini media secundum bonitatem vendatur. Annonam vero hujusmodi et quodlibet victualium genus 11*