Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
148 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS XXI. 1593. Augusztus 15. Rudolf király harmadik válasza az országos küldöttség fölterjesztésére. Sacra Caesarea ac Regia Maiestas Dominus noster clementissimus benigne intellexit, quae ad responsum suum proximum Legati Ordinum Hungáriáé, pro praesenti patriae necessitate, replicanda duxerunt. Ut igitur Sacra Maiestas Sua sincerum amorem ac propensam voluntatem suam, pro qua módis omnibus laboranti Hungáriáé Regno succurrere atque opem ferre, ex intimis animi sensibus, desiderat, luculentius atque abundantius declaret, pollicetur primo ad illám Consiliariorum et Commissariorum congregationem, Yiennae instituendam, quae iam ante promissa est, plenipotentiam omnia audiendi, tractandi et concludendi Serenissimo Principi Arcbiduci Matthiae, fratri suo carissimo, ita amplam, absque ulla restrictione aut limitatione impertituram esse, ut nequaquam Ordines de illa conquerendi causam habi túri sint. Hanc autem congregationem Sacra Maiestas Sua per Serenissimum fratrem suum Archiducem Matthiam in Kalendas Octobris indici iubebit, quod tempus, si propter aliquod forte impedimentum minus opportunum videbitur, eidem Serenissimo Arcliiduci liberum permittet, ut, adhibito vicinorum Consiliariorum iudicio, alium diem magis opportunum, nulla mora longiore interposita, praestituat. Ibi imprimis de dicae et taxae distributione, iuxta Conventus Regni proximi constitutionem, quorsum utilissiine converti possint ac debeant, statuendum. Et si quidem extrema ingruentis periculi aut mali necessitas postulabit, Sacra Maiestas Sua eidem Arcliiduci fratri suo potestatem faciet, ut, non expectatis Consiliariorum omnium deliberationibus, nóvum extempore militem campestrem ipsa dicae pecunia conducat. Ut Ordines porro videant, quam Sacra Maiestas Sua in necessarios Regni usus quaecunque conferre subsidia liberaliter cupiat, mille ducentos circiter equites Hungaros et sexcen-