Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.100 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS mensos sumtus, quorum nec ratio facile iniri queat, immo the­sauros in kuius Regni sui Hungáriáé salutem et permansionem hactenus impendisse, et in dies erogare; et ipsimet quoque Status et Ordines, de quorum capitibus et fortunis et olim agebatur, et nunc agitur, praeter rerum ac fortunarum suarum grauissima dispendia ac maximam vim sumptuum, proprio quoque sanguini et corporibus numquam pepercerunt, neque liodie parcunt; quin amissis aliquot Regnis et Provinciis buic Regno annexis, ut sunt Bozna, Servia, ac utraque Yalachia et Transylvania, plurimisque et amplissimis Comitatibus, etiam in praesentiarum nulla fere domus, nec ulla família sit, quae aliquem ex suis fortém virum, militem, nobilem, magnatem aut coesum aut captum non lugeat et deploret; tamen quod baec omnia frustra cesserint, nescitur an non fatali cuidam funestaeque necessitati, aut malae rerum administrationi tri­buendum videatur. Quemadmodum et Sigismundo ad Nicopo­lim, et Uladislao Iiegibus ad Yarnam haud dissimiliter eve­nisse constat. Quod tamen non mirum videri debet, quum Mars ipse fortissimis saepe viris, et maximis Imperatoribus modo aequum modo iniquum se praebeat; ita, quae deinceps consilia amplecti, quidve facere debeant, ea, secundum Deum Optimum Maximum ac suam Maiestatem Caesaream, tempori et occasioni accommodanda relinquunt. Cuius rei gratia, lega­tionem etiam ad suam Caesaream Maiestatem mittendam pu­tant, ut, ex suae Caesareae Maiestatis praescitu et consensu, ad alios etiam Christianae Reipublicae Principes Oratores mittant. Quod quum antea quoque diui Ferdinand! imperatoris tempore factum fuisse meminerunt; sua Serenitas apud suam Caesaream Maiestatem lioc Statuum propositum benigne pro­mouere dignabitur. De nominandis et expediendis nonnullis, qui, statuto die ac loco, cum caeteris vicinorum Regnorum et Provinciarum Delegatis conveniant, ac consilia de Confiniis certiori stipendio ac munitioribus operibus firmandi conferant et communicent: Status et Ordines Regni istud valde laudant, et diu antea fac­tum fuisse optassent. Cum autem de die ac loco conveniendi certiores facti, se expedituros e medio sui nonnullos pollicen­tur; ita, ut cum de rebus nondum certis absolutam conclu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom