Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. pides, tum calci coquendae, tum muris extrueudis aptos et necessarios, libere in et ex quorumcumque silvis et fundis, ad usus videlicet munitionum, caedere, effodere et effodere ; quemadmodum anteliac quoque usu receptum fuisse Maiestas sua Caesarea et Regia est edocta. Quoad intertentionem continui, generalem insurrectionem ac particularem expeditionem : Maiestas sua nouissimae Dietae decretis acquiescit, vultque illa firmiter, uti par est, obseruari. Cum. non obstantibus superiorum Dietarum constitutionibus, spontanearum deditionum, quae Turcis iieri solent nullus finis sit, eae vero, uti saepe antea fidelibus Statibus et Ordinibus in mentem vocatum fuit, in maximam regni perniciem vergant, Maiestas sua etiamnum ad conseruandas inclyti huius regni reliquias, necessarium omnino existamat, ut eiuscemodi deditiones omni seueritate cohibeantur, constituta etiam in eos, qui talia moliuntur, certa grauissimaque poena, absque omni spe veniae seu remissionis eis irroganda. Hortatur itaque Status et Ordines clementer, ut rem lianc cordi habere, ac quo iam tandem deditionum istarum spontanearum finis sit, per publicum decretum eo, quo dictum est, modo cauere, tum istud etiam expresse declarare velint, quod illi, qui se Turcis subiecerunt, non obstante deditione lmiusmodi (cuius alioqui praetextu a dimidia parte dicae, operarum ac similium onerum exempti esse volunt) eadem onera, nou secus ac caeteri regnicolae integra ferre et praestare teneantur. In liaydones ac equites liberos, qui in ditionem Turcicam praedatum excurrunt, antea quidem poena constituta est ; verum cum (uti saepe alias fidelibus regnicolis propositum fuit) huiusmodi excursiones ac depraedationes, a quibus nec Caesareae Maiestatis ditio atque subditi hactenus immunes fuerunt, non tam ab haydonibus vel equitibus liberis seu vagabundis, quorum hoc tempore pauci reperiuntur, sed ab iis fiunt, qui a nonnullis regni magnatibus, baronibus et nobilibus ad hoc proprie aluntur, ut in ditionem Turcicam magno numero emitti possint, praedam vero, si quam forte nanciscantur, ipsi barones et nobiles, a quibus illi certa sua stipendia annua accipiunt, lucrifaciant. sequitur inde ; ut tum frequentes ad Cae-