Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
42 rOZSOXYI ORSZÁGGYŰLÉS Exportatione auri et argenti mag nun i regno adferri detrimentum, non est dubium. Cum igitur liuiusmodi exportatio in decretis regni firmissime interdicta sit, Maiestas sua operae pretium iudicat, decreta illa noua constitutione renouari. Praeterea fideles regni Ordines et Status non ignorant quantum in locorum finitimorum fortificatione. ut in qua non postrema eiusdem regni reliquias contra vim liostilem tuendi defendendique ratio consistit, positum sit. Ad eam verő rem colonorum operae, siue labores gratuiti inprimis necessárii sunt, iis namque alacriter praestitis, ac recte distributis administratisque haue! parum effici posse fidelibus Statibus et Ordinibus Carpona, Bakabanya, Jaurinum, Tatba, Veszprimium et Canisa, quorum locorum fortificationem, praeter eos sumptus qui ex sacrii imperii ac aliorum Maiestatis suae regnorum et dominiorum subsidiis huc collati sunt, huiusmodi operis ac soluto pro iisdem pretio, non parum liactenus promotam fuisse constat, exemplo esse possunt. Quoniam verő iam dictas, tum alias etiam munitiones, nonnullis in locis, ac tam in superioribus Hungáriáé partibus, quam Papae ac alibi caeptas liaud imperfectas relinqui, sed quantocitius ad finem perduci plurimum interest; Maiestas sua Caesarea Regiaque clementer postulat, ut fideles Status et Ordines, ab eo die, quo constitutus proxime liuiusmodi operis terminus expirauit, denuo duodecim dierum operas, siue labores gratuitos, de singulis portis atque insuper de quibusque viginti quinque portis currum unum ad toticlem dies, de cerner e velint; idque hac ratione, quod cum liactenus compertum sit, rusticos, qui ad huiusmodi operas praestandas destinantur, nulluni pl er unque earum rerum, quae ad aedificandi opus pertinent, usum vei notitiam habere, liincque fieri, ut operarum illarum, minor multo quam debeat utilitas sit, pro operis istis manualibus pecunia, videlicet pro singulis diebus decem denarii Hungarici numerentur. Distributio yero operarum illarum tam currulium quam manualium, Maiestati suae ac serenissimo archiduci Ernesto relinquantur; ita, ut, adhibitis in consilium supremis capitaneis, de iisdem líbere disponere possint; cum Maiestas sua ac idem serenissimus arcliidux optime norint, quaenam loca illis maximé indigeant.