Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1582. JANUÁRBAN', 35 pacatis, ac solo feraci habitantibus, confirmata sunt, expresse comprehendantur) omnibus ad pacatiora usque tempóra sus­pensis, et perniciosa illa divisione portarum in medias, tercia­rias et quartarias, contra veterem morém, ante paucos annos, introducta, de qua in prioribus Dietis, non semel, per suam Maiestatem ad Status et Ordines relatum est, iam tandem pe­nitus sublata. Statuendum itaque erit per Status et Ordines, ut qui coloni domino terrestri de suis territoriis integrae ses­sionis praestant servitia, ii quoque omnes, etiamsi nullos sol­vant census, ad integrae Dicae solutionem teneantur et sint obstricti. Et quoniam publica patriae salus, ad quam dicarum prouentus destinantur, ad omnes regni indigenas pertinet, ide­oque merito ab omnibus iuuanda est, utique haud iniquum cen­seri debet, quod Yalaclii, Rutheni, Rasciani, opifices, item artem meclianicam exercentes, siue liabeant domos proprias, siue non liabeant, in medium tarnen colonorum contribuant, et eandem cum aliis colonis contributionem praestent. Constat narnque liorum alios variis negotiationibus quaestum exer­cere, alios copia pecorum, quibus soli student, diuites esse, alios yero, uti artifices mechanicos, non inopima plerumque suae officináé commoda capere. Praeterea Caesarea Regiaque Maiestas edocta est, domi­nos barones, proceres et nobiles regni, complures suos serui­tores in bonis suis libertinos facere, idque hoc consilio, ut mi­nori eos salario contentos reddere possint; illos verő, arrepta hac libertate, a Dicae quoque solutione sese immunes facere. Quod cum indignum sit, Maiestas sua, decreto publico, sanciri postulat, ne quis in exactione Dicarum huiusmodi exemptioni­bus locus detur. Ne que enim cuiquam permitti debet, quod prouentus publicos ad regni defensionem destinatos, in fisci detrimentum condonet. Generaliter autem statuendam censet sua Maiestas, ne­quis ex regni indigenis, a publica hac contributione liber et immúnis habeatur, quam ii, quibus aut domus combustae sunt, aut qui novas domos in locis desertis extruxerint; moderatione tamen ea adhibita, quae alio quodam articulo inferius decla­rabitur. 39*

Next

/
Oldalképek
Tartalom