Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
256 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. gratissimam, quibus benevolentiam et benignitatem suam propenso animo defert. Kivül: Serenissimi Arehiducis Replica die XXIII. Novembris Statibus Hungaria exhibita 1587. (Egyliorú irata bécsi udvari kamara levéltárában.) IX. 1587. November 24. Az országgyűlés második fölirata. Quod sua Serenitas pro gravitate negotii, de quo agitur, maturiorem et ulteriorem informationem babere velit, hortaturque status et ordines, ut interim pro tempore lucrando propositionem C. R. M ta s assumere, eamque tractare velint, ut quasi pari passu utrinque procedatur: status et ordines ad hoc humiliter respondent, quo ad propositionem ita se esse dispositos, ut quam facillime et sine ulla temporis iactura respondere possint. Supplicare itaque eos quam humillime, ut sua Ser ta s, siquidem plenam in omnibus a sua M t e C. et R. tractandi et concludendi potestatem habet, dignetur se de scripto nuper ab eis exhibito quamprimum resolvere. Et quoniam sua Ser ta s ulteriori se informatione indigere proponit, dignetur a fidelibus suae M ti s regnicolis, utpote huius regni, de quorum scilicet iuribus, vita et bonis agitur, quique de bis quam optimam notitiam liabent, certissimam informationem accipere. Kivül: Duplica Statuum Regni Hungáriáé suae Serenitati die XXIIII. Novembris exhibita. Anno 1587. (Egykorú másolat a bécsi állami levéltárban.) X. 1587. November 25. Erneszt főherczeg második leirata az országgyűléshez. Nomine et loco Sac. C. R. M ti s etc. domini nostri clementissimi, serenissimus Princeps, dominus Ernestus Arcliidux Austria etc. dominus itidem noster benignissimus, benigno, gratoque animo accipit, quod fideles inclyti huius Hungáriáé