Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
1 5b 7. novemberben. 249 ejusque Corona quamprimum potiretur. Qua ratione speramus bonarn vicinitatem et mutuani inter nos amicitiam, conjunctis nostris ac Principum nostrorum animis, magno utriusque commodo, firmiorem futuram. Ad quam promouendam, augendamque, nos quo que Dominationes Yestras benevole requirimus atque rogamus. Nos enim, ut ipsa nostra antiqua amicitia et bona vicinitas labefactetur, nullám causam dabimus; sperantes ipsas quoque idem facturas esse. Quae Dominationibus Yestris Reuerendissimis, Xllustribus, Magnificis et Generosis breuibus respondere voluimus, easdem in caeteris felicissime valere cupientes. Hae vero nostrae, quia ab omnibus subscribi et sigillari non potuerunt, subscriptae et sígillatae sunt ab iis, qui ad id publico nomine deputati fuerunt. Posonii 19. Novembris, Anno 1587.' (Dieses Schreiben ist der Polnischen Botschafft den 25. Novembris übergeben, welche erst den 27. von Pressburg verraiset in Polen.) (Egykorú másolat Körmöcz sz. k. város ltárában.) VIL 1587. November 22. Az ország gyűlés első fölirata. Accepta et perlecta Status et Ordines Regni Hungáriáé propositione Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis et Domini et Regis ipsorum clementissimi, una cum scripto resolutionis gravaminum, superioribus compluribus Regni conventibus, suae sacrae Caesareae Maiestatis propositorum, medio Serenissimi Principis domini Ernesti Archiducis Austriae, domini itidem ipsorum clementissimi, exbibita, gratias imprimis immortales suae Sacrae Caesareae Maiestati, pro ea cura et sollicitudine, qua se in Regnum boc, fidelesque suos Hungaros affectam esse testatur, ut debent, agunt; promerituri tam piam et paternam suae Sacrae Maiestatis erga ipsos voluntatem, perpetua animorum gratitudine, studio, fide et servitiis. Yerum non potest iisdem fidelibus non admodum triste acerbumque esse, quod sua sacra Maiestas ipsa personaliter in medium eorum venire non potuerit; nam praeterquam quod serenus conspectus suae Sacrae Maiestatis complures iam annos non