Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
1587. OKTÓBER 6. 247 Y. 1587. Október 6. A lengyel országgyűlésnek a pozsonyi ország gyűléshez intézett levele. Reuerendissimis, Illustrissimis, Generosis et Nobilibus Dominis, Statibus et Ordinibus Regni Hungáriáé, Posonii congregatis, Dominis et amieis observandissimis. Reuerendissimi etc. Quidem, contra publicum Regui buius jus, omniumque nostrorum libertatem, Serenissimus Arcbidux Maximilianus, triduo postquam Serenissimus Sigismunde Princeps Suetiae legitime jam electus fuisset, a paucissimis quibusdam nominatus fűit; ita ut nunc non minori uniuersae Cbristianitatis periculo, quam nostro, a paucissimis, iisdem partim proscriptis, partim decoctoribus (?), armatus, in fines Regni huius introductus est; in quo instituto suo adiuta Serenitas sua, contra antiquissima pacta atque foedera, a Silesiae atque Moraviae incolis quibusdam fűit. Cum autem, ut eodem exemplo, Reuerendissimae, Illustrissimae, Magnificae et Generosae Dominationes Yestrae quoque eam juuarent, solicitari eas audiamus, hasce ad eas dare yoluimus, quibus, cum antiquissimorum foederum, tum amicitiae perpetuae inter nos cultae eas commoneremus; longeque justius, ut nobis videtur, postularemus ab eis, ut majorem, non modo perpetuae amicitiae, verum etiam publicae pacis rationem quam cujusquam studii habeant. Quae foedera jam a temporibus Sigismundi et Jagellonis, utrinque nobis intercedunt, Dominationes Yestrae vident, huiusmodi nimirum, ut etiamsi inter ipsos Principes bellum, vei causa l)elli oriretur, populi tamen cupiditatem eorum si retinere non possent, adjuuare non debeant, neque ullam opem Principibus in priuata controuersia contra alteruni ferre; verumtamen ii fere communicare eam solent, qui acceptam a majoribus amicitiam nullis ipsi ofíiciis inter se prosecuti sunt. Quae cum omni tempore summa et testatis•sima utrinque nobis intercesserint, ut et horum potius et antiquissimae amicitiae memores esse velint, neque in hujusmodi causa, contra foederatos, atque antiquissimos non modo ami-