Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1 587. NOVEMBERBEN. 241 sensu variare et discrepare, nonnullis eorum ex ignorantia eandem non intelligentibus, aliis vero sinistre idque studiose illam interpretantibus ; atque inde fieri, ut iu eiusmodi causis, iis praesertim, in quibus de fisci interesse agitur, tales subinde ferantur sententiae, ac talia fiant iudicia, quae legibus regni minus sunt consentanea, Ad tollendos itaque huiusmodi abusus C. Rque M ta s articulum praememoratum plenius declarandum, ac usum illius penitius describendum esse existimat ; ita uimi­rum, quod si qui uovas bonorum et quorumvis iurium posses­sionariorum occupationes facere attentent, ex tunc, ad instan­tiam partis laesae, sive actoris, cuius interest, facta more solito certificatione seu citatione in praesentiam illius sedis, iu qua talia bona occupata sita esse dignoscentur, sedes iudiciaria illius comitatus causam istam, extra seriem aliarum causarum, longo litis processu terminari consvetarum, levare, partibusque ipsis certum et competentem terminum iuridicum praefigere de­beat ; ita quod in eodem comitatu residentibus ad minus quinde­cim, in vicinis viginti vel viginti quinque, et in remotioribus tri­ginta dies pro termino iuridico praefigantur. Quo quidem die par­tibus ipsis modo praemisso tempestive significato, ac more con­sveto ipso vicecomite,cum sibi adiunctisiudice nobiliumet iuratis ad facies bonorum controversorum profecto, auditisque rite par­tibus, admissis etiam eorum probabilibus documentis, inter eos­dem congruum iudicium fiat, neque patiatur violentiorem annu­ale dominium bonorum, sive praescriptionem unius anni, in de­creto Tripar. parte 1 a titulo 68 v° contentam, impune continuare, sed cum poena solita florenorum centum, secundum leges regni, partim vicecomiti ac iudicibus nobilium, partim vero actori cedentibus, bona occupata readiudicet. Si tarnen aliqua partium huiusmodi iudicio, in facieloci habito, contenta essenollet, ne, ut factum est, lite pendente bona occupet, sed causam ad appellationem partium, pro saniori eius discussione, in praesen­tiam sedis iudiciariae illius comitatus transmittat, statumque ac seriem causae coram comitatu referat, ac illic finali tandem lata sententia ut hactenus moris fuit, exequatur ; contradictione, inhibitione et repulsione partium non obstantibus. Et nilii­lominus, si quis causantium per huiusmodi sententiam sese aggravatum iri senserit, liceat ipsi etiam extra dominium bono­M agyar Országgyűlési Emlékek. VII, 1 ^

Next

/
Oldalképek
Tartalom