Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

230 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. obtinuerit, per abusum liaud dubie introducta, ut quos domini terrestres pro libertinis habent a publieis quoque contributio­nibus immunes censeantur, eiusmodi libertini neque dicam, neque gratuitos labores, ad munitionem confiniorum necessa­rios, neque decimas, vel quicquam eorum, quae ad patriae defen­sionem in medium conferre merito deberent, praestent, sed ab illis omnibus sese prorsus eximant. Cum vero indignum plane absurdumque esse videatur, nobilem quempiam aut qualem­cunque dominum terrestrem tantum in regios proventus ha­bere vel sibi vendicare imperii, ut quos ipse pro arbitrio a ser­vitiis ei debitis eximit, illi a publieis pariter contributionibus exempti esse debeant; Mtas sua statuendum existimat, quod et libertini illi, tum etiam praediales nobiles ecclesiarum dicam praestare teneantur. Eadem fere est ratio nobilium, qui recenter armorum literis donati, sicque nobilitate insigniti, omnes publicas contri­butiones, dicam, labores gratuitos ac decimas subterfugere satagunt. Quoniam vero huiusmodi literae armorum solam personam ab ignobilitate, non autem a contributionibus ratione praediorum et fundorum rusticorum, quos inhabitant, debitis eximunt, dignum utique est, ut, non obstantibus huiusmodi armorum literis, et quam inde consecuti sunt nobilitate, clica nihilominus ab iisdem exigatur. A dicatoribus atque nonnullis regiae camerae officiali­bus multum hactenus fisco damni dátum esse C. R, M^ rela­tum fűit. Hos namque, abdicatis iis, quae gesserunt, officiis, ac detecta postmodum ipsorum fraude et dolo, a camera requisi­tos, ut damna illa rectificent, ac debita solvant, id detractare; cogi vero per cameram ideo non posse, quod nobiles sint, et libertate sua allegata ad ius ordinarium provocent. Atque eadem ratione eorum officialium, qui defuucti sunt, haeredes recusare de iis in quibus illi ex huiusmodi oíficioruin admini­stratione debitores remanserunt, satisfacere; allegantes se offi­cia ista non gessisse, neque ullo in debito se convictos esse, eo denique addito, quod si fiscus ius aliquod sive actionem huius­modi debitorum ratione contra ipsos sibi competere praetendat, iure ordinario agendum sit. Quae res cum in gravissimum ipsius fisci detrimentum vergat, C. R. M ta s publico decreto ita

Next

/
Oldalképek
Tartalom