Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

228 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. potuisse. Quod cum ita sit, utique status et ordines facile intel­ligunt, C. R. Mtas fidelium suorum Hungáriáé regnicolarum contributionibus, licet sane ipsorum aerumnas et calamitosum statum non agnoscat solum, sed et iisdem plurimum afficiatur, adeoque libenter ipsis parceret, carere haud posse. Ideoque non dubitat M ta s sua, quin fideles status et ordines summae illius necessitatis, ac communis salutis condignam rationem liabituri, sicque pro patriae suae, coniugum et liberum dulcis­simorum permansione, fortunarum denique suarum conserva­tione, alacriter in medium contributuri, ac cum M ta s Sua ita om­nino sibi polliciatur sacri imperii, tum etiam Bohemiae regni ac aliarum M ti s suae provinciarum et dominiorum status et ordines nec deinceps sublevandis Hungáriáé necessitatibus de­futuros esse, haud commissuri sint, ut suam Hungáriáé regni­colae, periculo proximi, salutem et incolumitatem minus curae habere videantur, quin potius ipsorum exemplo alii quoque ad contribuendum alacriores reddantur. Qua quidem de fidelibus statibus et ordinibus fiducia concepta, M ta s sua benigne clementerque postulat, ut cum multo tempore dicarum exactio intermissa, ac ab aliquot iam annis confiniorum intertentio nullo plane ab hoc suo Hungá­riáé regno subsidio adiuta fuerit, hincque istud secutum sit incommodi, ut (quod M ta s sua in novissima etiam diéta se in mentem ipsis vocasse meminit) militi de stipendiis emeritis minus satisfieri potuerit, ex tardiori autem solutione diversa profecta sint inconvenientia, status et ordines, quo iisdem ma­lis tanto commodius opportuna, uti quidem M ta s sua summo­pere desiderat, adhiberi queant remedia, in futurum proxime biennium quolibet anno de singulis portis, dicae nomine, sex florenos, duobus terminis, ad festa scilicet Divi Georgii et Divi Michaelis archangeli, sicque quolibet termino tres florenos, numerandos decernant. Nova portarum connumeratione ac ea quidem ita instituta, ut debito modo peragatur, neque vel in numerando fraus aliqua committatur, vel iustus portarum nu­merus, in dicae diminutionem ac fisci detrimentum, occultetur, atque eum in finem coloni non, uti hactenus factum est, iura­mento iudicis, sed domini terrestris, aut vero in bonis domino­rum amplioribus officialis recenseantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom